Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1736-1740
[21. Oktober 1738]
Die 21. Octobris habita congegatio privata praesentibus PP. M. ac Sp. DD. Ruck, Mannenbach, Deimbl, Albrecht, Freund, Vogl, Pfundtheller.
1. Elisabetha Grillin, inscripta adiutrix ad obstetricem suburbanam Catharinam Scheubnerin, die 10. Septembris 1734 rogat pro admissione ad examen, cui proptertempum disciplinae plene absolutum condescendit in petitum facultas.
2. Dorothea Aichingerin, die 15. Octobris 1734 ad inscriptionem praesentata adiutrix ab Anna Maria Kunzin obstetrice decrepita et sine ulla praxi (fuit enim in hospitali civico sustentata, et ibi mortua) rogat similiter admitti ad examen adducendo motiva hoc, quod licet #a Kuzin praesentata fuerit# apud praesentantem obstetricem Kunzin disciplinam non iniverit, tamen apud obstetricem Monicam Erhartin (#NB quae anno 33. examinata fuit) praxim per duos annos exercuerit, dein per duos annos in oppido Obersulz nse tanquam obstetrix detinuerit; cum vero haec adducta nullius valoris visa fuerit, retulit negativam.
3. Anna Maria Scharffin et Christina Gebhartin#, obstetrices supplicant inscriptionem adiutricum, qui vero inter numerum licentiatarum non erant repulsum passae sunt ambae.
4. Lecta sunt litterae compassales a praetorio Viennensi missae requirentes parere medicum in puncto quod Maria Menzlin denunciationem fecerit, nona Octobris quamdam amaritiem et inamaritatem perceperint, et ideo partim sponte, partim levi quodam conatu per vomitum eosdam requerint, quare denuncians# in supplicatione sit)# licet nemo de his sumentium in sanitate nullum domnum# advertat) tamen suspicetur denuncians #maritam# foeminam adferentem motu proprio vel instinetu mariti nominatae Menzlin venenum aut aliam ## iciosam materiam admiscuisse: quamobrem facultas decernere vellit, qualis nam materia in hac mussa admixta fuerit, et utrum talis mortem adferre potuerit, et conclusum est ut respondeatur praetorio, quod quidem transmissam hanc muscam## oculis viderint, nihil# tm# nisi vomita reiectam et propter hoc de fermentum corruptam materiam perspexerit, quae materia per se quotidiana experientur teste tam apud homines quam pecora magnam in ventriculo fermentationem ac etiam vomitum causare possit, ideoque ex hac verum iudicium formare nonpossit, si autem materia illa realiter admixta tamquam corpusdelicti verum, ut in similibus #sibus criminalibus fieri solet an debeat#### facultatitransmittretur, non ab##et facultas desuper plenius et solidius parere medicum transcribere.
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.762, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.9.762/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success