Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1736-1740
[18. Dezember 1738]
Die 18. Decembris: Habita congegatio privata praesentibus P. M. Sp. et Exc. DD. de Tamen, Mannenbach, Freund, Silveri, Anderler, Vogl, Mazella, Rauch jun., Knoblach.
1. Eva Barbara Ostermannin, obstetrix extra urbem conquaeritur contra adiutricem suam Elisabetha Wachingerin, quod ex disciplina ipsi emanent et non comparere vellit, hinc citatis ambabus indigabatur in causam, et cum tcitum sultam sub titulo solim discretionis ad 60. Fl. fecerint contractum impossitum est, obstetrici, ut deponat illum contractum una cum iam acceptis 15 Fl. ad manus spectabilis, neque aliquid protendat usque ad terminum disciplinae finitum, ubi dein omnem a facultate ratione discretionis assistentiam sortietur: Adiutrici vero severissime iniunctum erat ut sedulam impendat operam et magistrae, quod artem concernit, omnem praestet obedientiam sub comminatione poenae.
2. Ernestus Schneider, concivis ad D. Mariam Auxiliatricem et Catharina Feichtenhammerin, hospitissa in civitate Leopoldina accusant Antonium Traunsteiner, balneatorem, quod cum ambobus patribus cum promissione certissimae restitutionis sanitatis curam cum quibusdam pulvere mercurialibus a sedatis sine promisso effectu tentaverit, hinc petunt 1.: restitutionem expensarum factarum
fol.192v
altera: acceptos 25 Fl. et conclusum fuit, quod balneator Traunsteiner ad restitutionem quidem nullam tenatur###nihil omninus# tamen, cum contra praestitum juramentum, saepius cum admonitis et severe correptus, talem illicitam curam repetierit, mulctetur 50 Fl. intra triduum deponendis, quod si non executus fuerit, pedellus ipsi ad 3 septimanas hospitium conferat. Similiter
3. Theresia Lazelspergerin vidua defert, quod balneator Joannes Michael Gloz contra consilium ordinarij Exc. D. mazella apud maritum suum curam salivationis tentaverit, ex qua mortem perpessus est, hinc petit restitutionem trium acceptorum aureorum sed conclusum est: quod nec huic restutere teneatur, sed pro mulcta dictata desuper supplicaverit, deponat 50 Fl., sine remissionem saltem trium illorum acceptorum aureorum. De his mulctis manent...................28 Fl.
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.772, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.9.772/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success