Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1736-1740
[19. Februar 1739]
Die 19. Februarij: Examinata fuit Maria Theresia Kimerlingsin, adiutrix apud Annam Mariam Kayserin, obstetricem suburbanam, quae illam praesentavit examinatibus P. M. Sp. et RExc. DD. de Ruck, Vogl, Pfundtheller, rauch jun., quibus omnimodum dedit satisfactionem et admissa est ad juramentum. Jura...................................................3 Fl.
1. supplicat Eva Theresia Millehnerin, obstetrix intra urbem, inter seniores inscriptionem pro adiiutrice Mariae Rosinae Schattilionin, quae ipsi concessa fuit.
2. Dorothea Aichingerin, adiutrix inscripta 15. Octobris 1734 ad obstetricem intra urbem Annam Mariam Kunzin, supplicat pro examine. et tulit affirmatiovam.
3. Maria Magdalena Teuberin, inscripta adiutrix die 16. Martij 1735 apud obstetricem extra urbem, Christinam Risin, rogat examinari, et admissa fuit.
4. Susanna Schefferin, die 13. Septembris 1735, ad dafunctam Betin dein vero pro absolvenda disciplina ex consensa facultatis ad Ursulam Dompachnerin transcripta adiutrix, supplicat examen, cum vero aliquot adhuc menses deficiant, remissa fuit ad unam alteram ve mensem ut habeat patientiam.
5. Relationem requisitam praestitit Exc. D. Pfundtheller, physicus orsinarius ad S. marcum, et defert, quod 1. Nulla sit necessitas propter cummulatos labores, nec2.. ullus casus fuerit; ### parere suum dedit obstetrici Dorotheae Huberin denegandum esse alteram adiutricem, quod et factum fuit.
Inscribitur pro adiutrice Maria Rosina Schattilionin ad Theresiam Millehnerin, obstericem inter seniores in civitate 20. Februarij 1739. Solvit.............................2 Fl.
fol.196v
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.778, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.9.778/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success