Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1736-1740
[24. April 1739]
Congregatio plenaria habita 24. Aprilis praesentibus P. M. Sp. Cl. et Exc. DD. de Gerstorff, Weber, Ruck, Habersack, Pensa, Maderer, Kramer, Freund, rauch, Quarin, Paminger, Bucamps, Silveri, Dam, Anderler, Czeppl, Vogl, Höltl, Weigant, Salomon, Kessler, Serdagna, Proski, Hirsch, Dietman, Rauch jun., Steindl, Hentschl, Knoblach, Schram, Strecker, Rezer, Plencius, Holzbauer, Gelhard, Falniz, Freund, Sabiz, Paesmayr, Hauzinger, Marker, Juschiz.
1. DD. censores inclytae facultatis relationem exhibent de revisis actis et rationibus P. et M. D. exdecani prioris anni, uti et supra rationes datas D. superintendentis additamenti Mannagettani ad Perlachianam Exc. Dr. pensa, et cum calculum ubivis adverterint parere datum est ubi ab ijs ut desuper solita expediri possint absolutoria, in quod etiam consensit facultas.
fol.198r
2. P. et Sp. D. franciscus Adolphus Habersack, superintendens fundationis Sorbaithianae administratae ad tres unos fundationis rationes tradit, quae commissae sunt DD. censoribus ad remissionem.
3. Exc. D. Josephus Bartholomaeus Heeg, medicinae doctor supplicat pro admissione ad repetitionis actum, et remissus cum suo petito ad aulam.
4. Josephus Haberman, Franciscus Gamnig, Joannes Burri, Carolus Pichler, medicinae studiosi pro stipendio Emericano supplicantes, item Joannes Antonius Mainone pro Stumpfiano remissi sunt pro parere ad DD. superintendentes dictarum fundationum.
5. Exc. D. superintendentes fundationis additamenti Mannagettani ad Perlachianam favorabilem dat informationem fruendi stipendij 40 Fl. pro Antonio Rodl, medicinae studioso, quod etiam illi concessum fuit.
6. Franciscus Antonius Zierlein, pharmacopoeus Lentae Ponti, supplicat pro attestati habitae suae visitationis, hinc cum bene et secundum legis artem instricta fuerit, idem ipsi extradendum censuit facultas.
7. Joannes georg herlitsch agyrta(Baroquarius Augustinus) instat pro licentia divendendi suum pulverem sternutatorium anglicum, cum alijs sibi notis arcanis et per novellus notificandi, sed cum ante aliquot iam annos ab excelsi regiminis D. locumtemente discedere iussus fuerit, ipsi iterato data est repulsa.
8. Dorothea Aichingerin, nuper examinata et approbata aobstetrix conqueritur contra obstetrices in civitate Leopoldina degentes, quod ipsam nollint in eodem loco perpetri, et ideo censum fuerint apud magistratum civicum, qui illam etiam discedere inde iussit, cum vero hoc in praeiudicium facultatis cederet, citatae sunt obstetrices Elisabetha Kunzelmanin, Ursula Dumpachnerin, Catharina Riederin, Rosalia Böhmin, Francisca Paresonskin et Anna Maria Böhmin, et ipsius insinuatum fuit, quod magnam poenam, et carceres promeritae fuerint, cum primam suam instantiam praeteriverint et hac de re
fol.198v
apud forum civicum (cum professio illarum ad artes liberales pertineat ipsisque liberum sit ubique domicilium figere) querelas moverint, ideoque illis serio incul#atum fuit, si hoc in passam minimum ultro attestaverint, certo dictatam poenam subitoras esse.
9. Iterato propositum fuit, cum multi ex junioribus DD. collegis nunquam audiverint perlegi statuta facultatis utrum eadem non in praesenti declamanda essent, sed iterum conclusum fuit, esse supervacaneum, sed instituendam magis commissionem pro novis condendis.
10. Lectum ets decretum per Ven. consistorium ab aulica commissione missum iterato exigens pro anno praesenti steuram Turcicum, et desuper conclusum fuit, pro nunc dissimulandum esse, interim respicendum esse ad fundum quendam, quod facultatis aerarium aliquatenus erigi posset, et praesertim erigandum, utrum non, uti apud DD. juristas fieri solet in futurum ij, qui ad gradum vel repetitionis actum aspirant in disputationibus habendis loco tractationis taxa quaedam pecuniaria ad ladulam deponenda iniungenda sit.
11. Exc. D. Joannes Quiliemus Mannenbach oeniponti promotus medicinae doctor, ex annuta aulae pro repetitionis actu resolvit casum pleuritidis sorte ab Exc. D. hauzinger assignatum, quem apte resolvit, et accepit etiam ex sorte disputandum aph. 14., sect. 1. qui crescint et cum filius sit collegiati nostri Sp. D. de Mannenbach solvit media jura ideoque facultatis jura sunt.........................8 Fl. 24 X.
De quibus mensalibus manent.....................20 Fl. 30 X.
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.787, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.9.787/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success