Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1736-1740
[8. Juni 1739]
die 8. Jinij: Examinatus est Simon Zauwer, Austriacus Sizkirchensis, dentifrangulus, discilinam suam absolvit apud Joannem Michaelem Melica in Styriae oppido#
17. Octobris 1724, praesentatus fuit ab oculista et dentifrangulo huiate Sebastiano Franck. Examinatibus P. M. Sp. et Exc. Dd. Tamen, Anderler, Vogl, Kessler, satisfecit commode et admissus fuit. Jura.................................3 Fl.
quo mediante
1. Supplicarunt pharmacopoei huiates ut extra tempus nundinarum inhiberetur divenditio medi
fol.200r
camentorum agyrtis in #### et dederunt quaedam loca specificata, in quibus extra nundinas varia distrahuntur, conclusum fuit ut pedello iniungatur abactio illorum.
2. Antonius Franciscus Eichenberg, oculista et operator supplicat licentiam standi foris in civitate leopoldina his nundinis S. Margarethae et ipsi denegatum fuit petitum.
3. Ursula Dompacherin uti et Eva Feiglin obstetrices juniores supplicant inscriptionem adiutricum, quarum prima tulit negativam, altera dilata fuit ad congegationem plenariam.
5.# Data fuit specificatio a balneatoribus civicis, quorundam non examinatorum# hinc inde degentium balneatorum, et conclusum, ut illis mittatur decretum cum comminatione vigiliarum, quod factum.
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.790, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.9.790/charter>, accessed 2025-04-13+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success