Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1736-1740
[22. Juni 1739]
Die 22. Junij: Examinati sunt duo balneatores ad gremium civicum suscepti praestanti a duobus senioribus balneatoribus civicis Cisma Damiano Amersin et Andrea Kölblinger. Examinatibus P. M. Sp. et exc. Dd. de Gerstorff, rauch sen., Vogl, Scholz,. Primus, Joannes Zimmer, Moravus Znoymensis disciplinam suam absolvit ibidem apud balneatorem Laurentium Mllner 1734 ad territorium#### satisfecit et admissus est ad juramentum. Accepit pro magisterio empl. defens. viride et unguentum digestivum.
Secundus Antonius Sonauer, bavarus Sinchingensis disciplinam absolvit Hamburgi in bavaria apud Jacobum Plesinus balneatorem eiusdem loci anno 1730 ad civitatemJosephinam fuit admissus cum admonitione et ut per annum absque praesentia duorum seniorum nullum in notabilem curam suscipiat, accepit magisterium empl. defens. rubrum et unguentum aegypticum. Jura, cum medium solum solverint,una cum remanentibus a cl. D. Rauch, qui remansit remanent facultati#........7. 30 Fl.
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.793, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.9.793/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success