Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1736-1740
[20. Juli 1739]
Die 20. Julij: In studiosum medicinae immatriculatus exc. ac Doctorissimus D. Adamus Trautweiller, Austriacus Viennensis, philosophiae magister. Solvit..........................2 Fl.
Die 20. Julij: Habita congregatio praesentibus P. M. Sp. et exc. D. Albrecht, Freund, Vogl, Knoblach, Plencius.
1. Lecta fuit informatio ad excelsum regimen facta in puncto obstetricis Aichingerin, contra judicem civicum suburbij Leopoldini, quae # extradenda est.
2. Supplicant huiates examinati dentifranguli et herniotomi abactionem agyrtarum variorum specificorum et pedello iniunctum fuit , ut omnes quos invenerit, ad carceres ducat.
3. ignatius Eyselin, medicinae in tertium annum studiosus, supplicans pro stipendio Bttneriano, remissus est pro parere ad D. superintendentem.
fol.202r
4. Christina Gttlerin, adiutrix apud Catharinam Wolfin, denunciat, quod apud magistram suam nihil addiscere possit, cum nihil habeat ad agendum, secundo: 60 Fl. ipsi iam in antecessum exsolvere debuerit, hinc supplicat dimissionem ab illa, et cum aliam transcribi, conclusum. ut pro primis: pecunias deponat ad facultatem, de reliquo maneant in doctrina alias nullam amplius adiutricem acquiret.
5. In eadem causa comparent Sabina Pernlin, obstetrix et Eva Somkovzkin, adiutrix, et fuerunt inter illos compositae querellae.
6. Comparuerunt citati seniores balneatorum et examinati Rambschl et Praun in causa quod illos ad gremium suscipere nolliat, et spoponderunt, si quid praesentaverint de facto magisterio.
7. Citatus fuit balneator Hoffman propter causam in priori commissione delatum, et conclusum ut mittantur ad carceres et deponat 10 Fl...........manent.....................5 Fl.
####
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.797, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.9.797/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success