Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1736-1740
[4. September 1739]
Die 4. Septembris: Instituta fuit commissio praesentibus P. Sp. et Exc. Dd. Habersack, Quarin, Pfundtheller, Knoblach ad inquisitionem in puncto veneficij a Clar.D. Pratsch J. U. Dr. per litteras compassales transmissam et Annam Mariam Lucknerin in #### arrestatam concernentem. Quaeritur primo: An materia in schedula littera # notata et demoftio vomitu rejecta sit arsenicum, vel quid sit et an hominem inter ficere possit, secundo: an quantitas ab arrestata per calcem a parietibus muri der#am demostrata, et in schedula littera D contenta( si talis pro arsenico habetur) sufficiens sit ad enecandum hominem, et tertio: an Jacobus Wurz propter assumptum arsenicum e vita sublatus fuerit, et conclusum fuit:
1.:Quod materia vomitu rejecta in schedula # contenta et a provisore pharmaceutico jurato ad Nigrem Ursum prolata pro arsenico habentur.
2.: Quod quantitas in schedula D demonstrata pro 3## aestimetur, sufficientemque esse ad enecandum hominem et
3.: Tamen exinde non concludi potuisse, quod hoc venenum mortem immediate produxerit, cum necessario post illud assumtum symptomata concommitantia non inventa fuerint, nempe tumor abdominis livor et intumescentia labiorum # neque partes internae deprehensae fuerint inflammatae et corrosae: pariter cum in pulte ex lacte, butyro et farina confecto nec in pulvere subtili, sed corrosiori# propinatumfuerit, et per mortem steterit, ubi bityro et lacte magis inbibitum maior portio vomitu e corpore eliminata fuit, sed judicandum magis (cum caput post mortem a balneatoribus non appertum fuerit) quod per nimium vomitum sanguis majori motu ad cerebrum delatus, ibique vasa sanguifera disruperit mortemque appoplexia sum#qui#ne consaverit, cum autem informatio obscura aliqualiter data sit, hinc si melior de symtomatibus et alijs circumstantijs dubitur, secuturum fuit forte aliud responsum: Commissio fuit soluta facultatis jura.............3 Fl.
fol.204r
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.800, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.9.800/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success