Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1736-1740
[28. November 1739]
Die 28. Novembris habita commissio praesentibus PP. MM. Sp. Cl. et Exc. Dd. de Lebzeltern, Gerstorff, Kirchschlager#, Webern, zwenhoff, rauch, Quarin, Silveri, Vogl, mannagetta, Steindl.##
1. iterato missae sunt litterae compassalaes a praetorio Viennensi, duas poersonas per plures annos in puncto reiterato fornicationis et suspicione aborti partus arrestatas concernentes, et quaeritur qualia medicamenta haec sint, quae ut corpora delicti in N1 usque ad 5. inclusive facultati missa sunt, et utrum ea nec etiam # indirecte abortiva dici possint. Examinatis itaque per D. pharmacopoeos de Puali et greimolt, conclusit facultas, ut rescribatur praetorio, quod informatio data ita clara non sit, ut desuper certum judicium ferri possit, cum medicamenta missa solumodo per coniecturas inquirere possint et quod# in illis inventa sunt inocentissima esse praeter N2., notatum creditam oleum galbani, si in magna, quaesitate acceptum fuisset, aliqualem maiorem orgasmum in corpore efficere potuisse, quare si delingentes magis examinarentur ubi hoc medicamento composita fuerint, vel quantam et quoties de his deponens acceperit, nobisque transcribitur, sequi posse clariorem responsionem.
2. Proposui, quod magistratus civicus apud excelsum regimen exceptionem fecerit contra decretum missum in puncto Aichingerin obstetricis, quam in civitate Leopoldina tolerare nollunt, et conclusum fuit, ut procedatur desuper in ordine remonstrativo.
fol.209v vacat
fol.210r
(1740)
Acta decanatus annui perillustris ac spectabilis Joannis Thadaei de Paminger, quen gessit a die 3. Decembris 1739 usque ad diem 1740.
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.813, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.9.813/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success