Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1736-1740
[16. Jänner 1740]
Habita die 16. januarij praesentibus PP. MM: Sp. Cl. et Exc. DD. Weber, Zwenhoff, Deimbl, Freund, Rauch, Bucamps, Silveri, Anderler, Vogl, Fezer, Haider, Mack, Kessler, Proski, Diettman, Rauch jun., Steindl, Hentschl, Knoblach, Schram, Scelllenberger, Sabiz, Paesmayr, Hauzinger, Marheer, Juschiz, Ruck.
1. Supplicat Antonius Quarin, medicinae studiosus, pro stipendio Emericano et remissus est pro parere ad DD. superintendentes.
2. Joannes Baptista Schweizer, theologiae studiosus praesentatus ab adm. Rdm D. chori magistro et curia archiepiscopali pro confirmatione fruendi stipendij Stumpfiani, et ispi collatum fuit.
3. Christianus Hoffmann, caesareus equiso defert, quod uxor sua ad mariam Annam Prucknerin, obstetricem intra urbem pro adiutrice abhinc duobus nondum completis annis a facultate inscripta fuerit, propter quam subeundam disciplinam medietatem summae ab illae cum uxore sua contractam per 80 Fl. deposuerit, cum vero ante aliquot tempus mortua fuerit, et ille qua maritus 4 prolibus medijs destitutus ex hac soluta summa 80 Fl. nullum commodum persenserit, petit itaque aliqualem de illis restitutionem, et conclusum ut citetur obstrix, et si rea conventa fuerit, deponat peccunias acceptas ad manus D. spectabilis. ,praetereaque secundum sub itas circumstantias puniatur.
4. Magistratus civicus Neostadiensis per litteras informationem requirit, qualem constitutionem habeat datum attestatum examinis habiti Evae catharinae Hueberin, obstetricis, cum ibidem vacantem secundarium obstetricalem locum expectat in attestato vero expressum esse, quod se adhuc in maiore lectione librorum exercere debeat, et assistentiam exercitarum obstricum imploret, ideoque cum visum fuerit, quod datum
fol.211r
diploma seu litterae examinis illi magis in detrimentum, quam commodum cederet, conclusum fuit, ut obstetrici aliae extradantur solitae testimoniales, Dr. falseis vero per lineas significetur, hanc clausulam per errorem in litteras impositas fuisse.
5. Maria Anna Braunin, vidua p.m. Dr. Braun collegae supplicat subsidium, cum vero aerarium depauperatum sit, ipsi denegatum est.
6. Commissio in rebus orificum aulica decretatam supplicum# deit Antonio ™ffner, balneatori, si examen sustinuerit apud facultatem fore ulteriorem resolutionem; ideoque citandus erit et inquirendum in casum.
7. Joannes Adamus Speiser, iudex in linea Venatorum detulit excelso regimini quod ibidem examinatus balneator noe Caspar Reidmllner se detineat et praxim exerceat; hinc illud a facultate informationem exigit, quare conclusum, ut citetur, et eius conditio per rescriptum intimetur excelso regimini # eius commissioni
8. Clar. et exc. Dd. facultatis censores dant suam relationem de revisis rationibus, quidem omni menda curere, quia vero contra conclusum facultatis de anno 1725 factum, computus#### 200 illos concessos florenos nimis transgreditur, ideo remittunt pro determinatione facultatis et desuper imposterum est, ut istae rationes censuram habeant, imposterum vero de ### uti de alijs generaliter condendis statutis prospiciendum esse. NB 9.
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.822, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.9.822/charter>, accessed 2025-04-21+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success