Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1736-1740
[6. März 1740]
Die 6. Martij: Examinata fuit Elisabetha Wachingerin, adiutrix inscripta ad obstetricem suburbanam Evam Barbaram Ostermanin, quae illam praesentavit P. M. Sp. et Exc. DD. de gerstorff, Deimbl, Freund, Vogl. Admissa fuit et cum obstetrix deposuerit 15 Fl. ab adiutrice acceptos, pro discertione obstetrici quidem eam adhuc dandis 15 Fl.# adiudicati sunt. Jura.............................................3 Fl.
Mediante quo primo Elisabetha Praunerin, obstetrix, instat iterato pro inscriptione adiutricis Pachmayrin, sed ipsi iterato denegata fuit.
2. Elisabetha Mayrin, inscripta adiutrix ad obstetricem manin Theresiam Niderlin supplicat ob mortem suae magistae et cum vix non terminum suae disciplinae absolverit ut examen subire possit, et ipsi data fuit sententia affirmativa post aliquot septimanas.
3. Supplicat Maria Anna Pfundsteinerin pro stipendio Emericano, et remissa fuit ad DD. superintendentes.
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.827, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.9.827/charter>, accessed 2025-04-22+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success