Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1736-1740
[22. September 1740]
Die 22. Septembris: Congregatio plenaria praesentibus PP. MM. Sp. Cl. et Exc. DD. Ruck, Habersack, Pensa, Albrecht, Quarin, Bucamps, Anderler, Vogl, Mannagetta, fezer, Haider, Weigant, Salamon, Mack, Proski, Hirsch, Rauch jun., Pesenegger, Steindl, Hentschl, Schram, Plemcius, Holzbauer, Falniz, Freund jun., Sabiz, Hauzinger, Marheer, Juschiz, Mannenbach jun., Ruck jun, Knöring.
1. Communicata fuit facultati a ven. consistorio supplica PP. societatis, in qua petunt incorporationem bibliothekae universistatis cum bibliotheka collegij; et conclusum, quod hoc sine praescitu aulae, et priusquam gravamina ratione aurei monitis sublata fuerit, fieri nequeat, quod intimandum erit consistorio venerabili.
2. D. superintendentes fundationis Stumpfianae dant favorabilem informationem fruendi stipendij pro Alexandro Mayr, et Josepho Mainone item P. D. superintendens fundationis Buttnerianae pro Josephus Wollff et Josephus Zach, medicinae studiosis, quibus etiam collatam fuerunt stipendia.
3. Pharmacopoeus civicus Crembsensis Joannes Georgius Schwarz instat pro visitatione suae pharmacopoe# et conclusum est ut denominatus pro hac assumenda commissarius ex facultate et pharmacopoeus huius.
4. Joannes Georgius Heiss capo cerevisiarius petit solutionem debiti a defuncto collega Josepho Carolo Hupper apud eum contracti ratione cuius ad forum judicij consistoriale amandatus est.
5. balneatores civici rogant assistentiam contra quendam neo sibi locum figentem quemdam balneatorem in Laxenburg cum in praeiudicium et domum vicinorum ibi balneatorum praxim exerceat, qui huius petiti causa ad excelsum regimen relegati sunt.
6. Rosinae Wisseggerin et Evae Barbarae Ostermanin pro inscriptione adiutricum supplicantibus obstetricibus data est repulsa.
7. Obstetrix Anna maria Herbstin, propter fraudulosum# perpetratum actum nuper carceribus poenam detenta et per annum obstricali privata supplicat### remissionem mulctae negativam tullit, imo eam propter inrespectasse concinatum memoriale maiori reprehensione corripiendam esse iudicavit facultas.
8. Relatum est facultati, quod D. Dr. Mollitor ultra terminum # alias consuetum se non insinuet ratione disputationis sine conclusum ut ipsi praefigatur terminus 14 dierum.
10. Unanimi fuit conclusum voto ut ven. senior facultatis praerogativam in sessione et voto apud facultatem post spectabilem D. decanum primus habeat.
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.851, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.9.851/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success