Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1741-1744
[4. Jänner 1741]
Congregatio prima plenaria habita 4. Januarij [1741]praesentibus PP. MM. Sp. Cl. et Exc. DD. rectore M. Ruck, Engl, Deimbl, Freund, Paminger, Foki, Silveri, Czeppl, Vogl, Mannagetta, Fezer, Haider, Weigant, Salomon, Mack, Proski, Rauch jun., Pesenegger, Steindl, Hentschl, Knoblach, Schram, Plencius, Holzbauer, Schellenberg, Falniz, Freund jun., Sabiz, Paesmayr, Hauzinger, Juschiz, Mannenbach, Knöring.
1. Causa supplicantis Joannis Reibrukner, Vilani in Reisenberg contra balneatorem eiusdem loci delata est ad commissionem.
2. Elisabetha Hallfartin, obstetrix in oppido Orth, iterato supplicat pro examine, sed sine dandis reversalibus et miseratione dicita facultas in idem consensit.
3. Exc. D. Ernestus Podiwinski supplicat propter data et producta decreta commissionis sanitatis aulicae, ut sine ullo actu repetitionis gratis ad gremium suscipiatur, quia vero primo hoc exemplum sine exemplo esset, et tale quid facultati ab aula vere iniunctum non sit, desuper non esse respondendum conclusum fuit.
fol.224v
4. Lectum est decretum venerabilis consistorij per excelsum regimen ab aula missum quod intimatur facultati, quod D. Jans anatomiae prosector resignaverit, et amplius non posse huic officio praeesse hinc ut facultas, ne publicum in damnum vergat, de alio subiecto provideat et desuper tam ratione dandi imposterum salarij quem ratione huius prosectoris informationem ad aulam tribuat.
5. Delatum est, quod falsorius quidam circumrogatus# et sub nomine# Sp. exdecani apud obstetrices et balneatores suburbanos peccunias exprinat, hinc videatur ut persona haec haberi et ad carceres deduci possit.
6. Leopoldus Arnold et Carolus Molitor causam faciunt contra balneatorem in Turri Riedl et delata est ad commissionem#.
7. Denunciatus est iterato pseudopracticans principis de Lobkoviz defuncti nomine Wollff, quod plures in se susceperit auras, specialiter in gravida D. de Altmanstorffer, quae exinde in puerperio mortua est, et citatus fuit, non vero comparuit, idem conclusum ut videatur quaestio# haberi possit.
8. Exc. D. collega Dr. Marsheer accusat obstetricem Praunerin ob illicitas sibi iniurias, et petit satisfactionem, quae causa delata est ad commissionem.
9. D. pharmacopoei huiates supplicant ab actionem post elapsus nundinas agyrtarum in Schneberg et inhibitionem divendiculationis per annum suorum medicamentorum, et pedello iniunctum est, quod petitum fuit.
10. Vidua p.m. D. Dr. Lehr supplicat subsidium quod ipsi denegatum fuit.
11. Eva Feiglin, Eva Barbara Ostermanin et Theresia Moltaubin, obstetrices juniores supplicantes pro inscriptione adiutricum, tulerunt negativam.
fol.225r
12. Eleonora Mayrin vero senior obstetrix idem supplicans, aggratiata fuit.
13. Cum post mortem Sp. D. de Mannenbach ##officium assessoratus consilius ratiorum in univarsitate quam duplex superintendentia fundationis scilicet Stumpfianae et Emericanae vacans emerserit, hinc unanimi voto pro assessore universitati praesentandus electus est Exc. D. Dr. Steindl, in fundatione Stumpfinana praeter primarium# succedentem D. Dr. Rauch, Exc. D. Dr. Weigant, fundationis vero post rati habitam etiam assignationem D. Dr. Maderer pro primario# # Sp. D. de Deimbl et pro secundario Exc. D. Dr. Fezer denominati sunt.
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.858, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.9.858/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success