Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1741-1744
[14. Juni 1741]
Die 14. Junij: Examinatus est Joannes Adamus Ostermans, Muntinensis Juliacensis, quo provisor pharmaceuticus Viennae ad S. Spiritum. Disciplinam suam absolvit Salisburgi, apud pharmacopoeum aulicum Josephum Christophorum Mayr, anno 1727, die 8. Augusti. Examinantibus PP. M. et Exc. DD. Ruck, Foki, Bucamps, Vogl, coexaminatibus DD. pharmacopoeis Christophoro de Pauli et Friderico Eylenschenk, quibus omnem dedit satisfactionem, et admissus est ad iuramentum. Jura...................................................3 Fl.
Mediante quo examine, citatus fuit pseudomedicine# practicans socius quondam pharmaceuticus Adamus Proelat, comparuit et confessus est, post disciplinam per unum annum qua socius stetisse, dem# factus Trinitarius in Transsylvania, dein derelicta religione hic Viennae uxoratus, hinc inde tam in quam extra urbem per 11 annos practicare. Cum nullum alium modum vivendi habeat, et ideo conclusum, ut severissime ipsi praxis interdicatur, et corripiatur, sub poena proximae incarcerationis.
2. Supplicans medicinae studiosus Franciscus Pachner pro stipendio Emericano remissus est pro parere ad D. superintendentes.
fol. 233r
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.879, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.9.879/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success