Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1741-1744
[8. August 1741]
Congegatio plenaria habita die 8. Augusti praesentibus PP. MM. Sp. Cl. et Exc. DD. rectore, Ruck sen., Habersack, Deimbl, Albrecht, Kramer, Freund sen., Paminger, Bucamps, Silveri, Vogl, Scholz, Mannagetta, Fezer, Mazella, Haider, Salomon, Mack, Serdagna, Proski, Hirsch, Dietman, Rauch jun., Steindl, Hentschl, Knoblach, Schram, Plencius, Gelhard, Falniz, Freund jun., Sabiz, Hauzinger, Marheer, Juschiz, Mannenbach, Ruck jun., Knöring, Mollitor.
1. Anna Maria Herbstin, obstetrix ante annum carceribus et ablatione signi obstetricalis interdictioneque praxeos per unum annum punita fuit, supplicat realaxationem poenae, et conclusum est, fiat et compareat coram facultate pro deponendo novo iuramento.
2. P. D. superintendens fundationis Bttnerianae favorabilem dat relationem fruendi stipendij 25 Fl. pro duobus medicinae studiosi, Francisco Petrovic et Josepho Linz, quibus etiam collatum fuit.
3. Catharina Loidoldin, maritata Kremanzin, in servitis quondam apud Exc. D. Dr. Mack, supplicans pro stipendio Emericano, remissa est pro parere ad DD. superintendentes.
4. Joannes Forner, medicinae studiosus, rogat, ut inclyta facultas (eo quod per quadriennium iam in studio medicinae versetur, et primo nunc pro exercitijs disputare intendat) in interstitijs dispensare velit, ut proxime etiam ad tentamen pro baccalaureatus gradu admitteretur. Sed conclusit facultas, ut suum petitum juxta statuta in ordine prosequatur.
5. Venerunt litterae compassales a praetorio huiate informationem requirentis de aliqua (ob suspicionem clam delusitatus# in Noscomio ###) apud idem arrestata foemina, et negotium hoc commisit facultas commissioni ad quam accessendos esse voluit DD. Dr. Bucamps ordinarium physicum et Dr. Knoblach.
6. Missum fuit decretum ab excelsum regimine, ut acidulae extentes selteranae et spedanae apud mercatorem Xaverium
fol.237r
Hueber per commissarios cum concommitarijs duobus de excelso regimine secretario, Veronese et Pranz, visitentur, et quae bonae in#atae fuerint spectificenter, quae vero nullius valoris extirpentur, et ad hanc subeundam depetat.
7. Lectum est decretum per excelsum regimen ab aula missum, quo intimatur, quod consilium bellico aulicam instantiam faciat contra resolutionem nuperam ab aula facultati concessam, ut non solum clam susceptus ut chyrurgus campestris Leopoldus Wollff, verum omnes etiam huius sortis male praxin medicam et chyrurgicam exercentes iudicio facultatis ad quamvis citationem submittantur, asserens hoc contra statuta et privilegia universalia bellica esse, nec concedi posse, unus ab hoc consilio susceptus est medicus vel chyrurgus amplius ulteriori examini facultati vel censura submittatur, sed ubique etiam extra tempus belli libere praxim # exercere posse, hinc gravamina et motiva in contrarium si quae essent expetit excelsum regimen, ut ulterius aulae haec remonstrari possent, et confidit hoc negotium pertractandum in sex membra inclytae facultatis quibus maxima huius rei notitia inest, et quidem praeter Sp. D. decanum, Sp. et Exc. DD. Dr. Habersack, Kramer, Freund, Paminger, Vogl.
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.893, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.9.893/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success