Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1741-1744
[4. November 1741]
Die 4. Novembris habita congegatio plenaria praesentibus P. M. Sp. et Exc. DD. sen. Ruck, Deimbl, Albrecht, Foki, Paminger, Silveri, Anderler, Czeppl, Vogl, Scholz, Proski, Hirsch, Diettman, Knoblach, Schram, Gelhard, Falniz, Freund jun., Paesmayr, Hauzinger, Marheer, Juschiz, Ruck jun.
1. Reassumpta fuit quaerella contra balneatorem Michael Michel, in nupera congeagatione praesentata propter curam aliquam in Heidone ducis Lotharingiae effactum, et cum partes in negativis versatae fiat, de adducendis documentis verificantibus ad proximum commonitae sunt.
2. Delata fuit descriptio, quodam ab aliquo agyrta cuiusdam tinctura, quam per diarium publico palam fieri petit, sed tulit negativam, eo quod in superiori anno tales luridae propalationes non concessae ab excelso regimine roti habitae fuerit.
3. Anna Barbara Kramerin, vidua p.m. D. collegae nostri, neutrae defuncti rigans pro subsidio remissa est ad meliora tempora.
4. Exc. D. Dr. Knoblach # facultate constitutus commissarius pro colligenda quotta civicis membro, secundum classes eidem specifice communicationis, ad contributionem pro sustentanda militia
fol.241r
academica dictata, quod multi se plane a contributione eximere velint, quidam vero excipiant contra classificationem factam. Ideoque conclusum, ut renitentes venerabili consistorio universitatis pro ulteriori statuendo compelle denuncientur.
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.908, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.9.908/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success