Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1721-1744
[27. Jänner 1724]
Die 27 Januarij [1724] Congregatio 5ta privata occasione Examinis Praesentibus P.M. Sp. et Exc. DD. Fack, Faber, Mller, Freundt.
1mo Cum pseudomedicus Mollard praescriptiones faciat inconcinas, contrariantes, nec debitem secundum orthographiam medicam scriptas, uti factum est apud cursorem exc. Domini Comitis Sinzendorf Cancellarius Aulici, igitur pharmacopoeus Pfaller et eius socius Franciscus, qui similia dispersavit vo#ti sunt, quibus acriter interdictum est similia posthac dispensandi; videndum vero, ut iste pseudomedicaster amandetur.
2do Cum balneator quidam e suburbijs a fundi Dominis suscepti, et a Regimine confirmati velint examinari, civici vero ill# nolint praesentare, igitur ad proximam congregationem citentur seniores balneatores, et ijs iniungatur praesentatio#
3tio Anna Catharina Mayrin ante 7 annos ad obstetricem Eberin (Eisnerin) ad S. Mariam (S. Marcum)# pro adiutrice inscripta, ultimos disciplinae annos absolvens apud Elisabetham Ombheimin, quae illam praesentaverit; cum bene responderit, admissa est, facultati manent de juribus3 fl.
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.93, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.9.93/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success