Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1741-1744
[11. Juli 1742]
Die 11. Julij: Examinati sunt duo balneatores vigore transmissi decreti 4 Julij huius anni ab excelso regimine ut 8 tales balneatores, qui prius sub praesidio militari civitatis Viennensis ad civicum gremium suscipi decretati sunt. Et
primo, Fridericus Leopoldus Pitterich, Austriacus Viennensis, qui disciplinam suam absolvit Viennae, apud Danielem Clemens, balneatorem civicum anno 1709, 24. Februarij, praesentatus fuit a duobus balneatoribus civicis Paulo Landweer, et# Matthia Huckler. Examinantibus Exc. DD. Vogl, Mack, Sabiz, Hauzinger, satisfecit commode et accepit pro magisterio empl. oxicroceum et unguentum basiliconis.
Secundus: Joannes Simon Mellberger, palatinus Calminarus, disciplinam suam absolvit apud Andream Trittermann, balneatorem in Vordgau, anno 1718, 17 Augusti. Praesentatus et examinatus a superioribus DD. Exc. et admissus accepit pro magisertio empl. diapalmae et unguentum Felicis Wrz, iura aequovis dimidae adeo facultati........................3 Fl.
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.936, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.9.936/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success