Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1741-1744
[3. Dezember 1742]
Die 3. Decembris: Examinata est Maria Rosina Chattilonin, inscripta adiutrix apud defunctam obstetricem Theresiam Millehnerin loco cuius illam praesentavit obstetrix Maria Anna Prucknerin praesentibus Exc. DD. Vogl, Scholz, Haider, Juschiz, quibus plenariam dedit satisfactionem. Jura.....3 Fl.
Mediante quo 1. Iterato conqueritur Josephus Stangl, pharmacopoeus in Widen, contra Exc. D. Dr. Mazella, eo quod ipsi in illo suburbio varias personas a suo pharmacopolio cum maximo sui detrimento abigat, hinc petit interdictionem huius facti, et conclusum, ut denuo cum comminationea M. et Sp. D. decano oretenus complanatio fiat.
2. Simon Stocklefs, medicinae studiosus, suppicat stipendium Emericanum et attulit litteras praesentatorias a civitate Troppaviensi, cum vero nec hae# legales sint nec matriculam# aut attestata studij sui attulerit, remissus est ita ut omnia hoc adferat conquerantur, contra balneatorem Dichtl, eo quod se examini submittere nollit et conclusum, ut per Sp. D. decanum citetur.
3.Balneatores civici conqueruntur, contra balneatorem Dichtl, eo quod se examini submittere nollit, et conclusum, ut per Sp. D. decanum citetur.
4. Eva Rosina Jandlin, examinata obstetrix a 20 annis et per longum tempus Crembsij adegens rogat licentiam reveniendi, et tuli affirmativam in privilegij ipsi dati.
fol.252v
Congregatio ultima plenaria praesentibus P. M. Sp. Cl. et Exc. DD. Ruck sen., Kirchschlager, Engl, Deimbl, Kramer, Freundt, Quarin, Foki, Paminger, Bucamps, Silveri, Dam, Anderler, Czeppl, Vogl, Scholz, Fezer, Mazella, Haider, Salomon, Mack, Kessler, Serdagna, Proski, Hirsch, Diettman, Rauch, Steindl, Hentschl, Knoblach, Plencius, Gelhard, Schellenberg, Falniz, Freund jun., Sabiz, Paesmayr, hauzinger, Marheer, Juschiz, Ruck, Molitor.
Postquam lecta fuerunt acta tum# in absentia Sp. D. decani, gesta ut pro decani Sp. D. Quarin, et residua Spestimestria# decanatus propria, factaque resignatione et praevia gratiarum actione fuit P. et Exc. D. Dr. Foki, cui omnes aggratulabantur.
(1743)
Acta decanatus annui P. ac sp. D. Francisci Caroli de Foki (#) quae gessit a 5. Decembris 1742 usque ad
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.950, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.9.950/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success