Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1721-1744
[1. April 1724]
Die 1ma Aprilis [1724] Congregatio 9na praesentibus P.M.spect et Exc. DD. Fack, Garelli jun., Lebzelter, Faber, Ritter, Hulin jun., Suttner, Loigg, Zebriach, Ruck, Habersack, Mannabach, Widman, Mannagetta, Pensa, Maderer, Wallich, Caraffa, Albrecht, Mller, Freundt, Rauch, Guarin, Focky, Hulin jun., Deimbl, Paminger, Braun, Bucamps, Sylverius, Weber, Dam, Angerer, Bassand, Chrisman, Plöckner, Czeppl, Vogl, Höltl.
1mo Jacobus Hueber balneator pro novo Lerchenfeld susceptus a ##. Pareposito Claustroneoburgensi sollicitat examen, sed cum seniores civici balnaetores licet citati non comparuerit, illi sub mulcta 6 aureorum citandi sunt, et conclusum: ut, si velint adhuc # re fractarij quoad praesentationem, absque ijs praesentibus examinetur.
2do Ad nuperam instantiam Exc. D. Johannis Antonius Francisci Deimbl collegae nostri physici in Leopoldinae, omnes ibi degentes examinati chyrurgi, balneatores et obstetrices citati fuerunt, quibus de praxi perperam exercita accusatis, sed singula negantibus, articuli suorum juramentorum de non practicando perlecti sunt, et serio omnis praxis medica inhibita fuit.
3tio Casparus Bon faber lignarius accusat Tobiam weber balneatorem ad S. Udalicum, quod pro venesectione in se celebranda submiserit juvenem suum discipulum, qui loco venae tendinem incidit, ex quo iam 7 septimanis ad labores inceptus redditus patit 100 ## satisfactionem cum vero citatus balneator emanserit, conclusum: eum ad proximum sub 6 ## mulcta esse citandum.
4to Exc.DD. Censores facultatis referunt, quod ex Sorbaithiana et Bttneriana fundatione iam a 20 annis, ex Emericana a 7 annis, nullae rationes sint redditae, et quod nondum constet, quid circa Stumpfianam fundationem exc. DD. Pensa et Rauch, ut Commissarij effecerint, conclusum: primis decreta esse expedienda, ut intra spatium mensis dent rationes, posterioribus vero, ut proxime scriptam dent relationem.
5to Exc. D. Philippus Jacobus Schwendiman Helvetus Soloduranus Romae 20 Decembris 1717 promotus medicinae Doctor supplicans pro repetitione resolvit csum variolarum Sp. D. Ritter valde bene, hinc ad missus tetigit aphorismorum 25. sect. 2dae aestivos morbos #
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.97, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.9.97/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success