useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.9.979
Signature: 1.9.979
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
2. September 1743
Sitzung vom 2. September 1743  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1741-1744

    x

    [2. September 1743]

    Die 2. Septembris habita commissio praesentibus Exc. DD. Pensa, Kramer, Silveri, Dam, Vogl, Salomon, Kessler, in qua lectae sunt litterae compassales cum transmissis actis criminalibus a praetorio Viennensi in puncto imputati homicidij eiusdam servi pastoris coniecturaliter a praefecto arcis Lanzendorffensis

    fol.258v

    Joanne Pesnizki et scholari quondam regio equestri Franciscus Ruprecht perpetrati. Suspicionem facientes, ac si servum pastoralem verberibus trucidaverint, et dein mortuum iam intransfluentem rivum iniecerint, quare quaesitum fuit, primo, utrum possibile sit, ut homo vivus aquae infeliciter immersus, et dein post unam aut alteram diem ex illa mortuus extractus in corpore eius nulla aqua, et quomodo hoc contingat inveniri debeat,.cum utique per inspirationem corpus aquae##eri debeat; et dein secundo, utrum ab alia causa quam e violentia manu sugilationes contusiones et sanguinis extravasationes in corpore defuncti inventae exoriri potuerit. ##inatis igitur omnibus circumstantijs conclusit facultas, quod primo, facile fieri possit imo debeat, quod tale corpus submersum etiam post duas dies extractum nullam aquam in se contineat, nam per concidentiam epiglottitidis et compressionem muscularum pharyngis inspiratio et ingressum aquae in corpus inhibetur; uti etiam ad secundum, ex hoc liquat, quod talis homo instar appoplectici et strangulati propter defectum respirationis et exinde necessariaeb circulastionis sanguinis separationisque spiritum animalium in cerebro moriatur, quare, uti in appoplecticis et strangulatis communiter in facie, capite et proximioribus partibus multae sugillationes et extravasationes sanguinis absque violentia externa reperiandae sunt, ita etiam (et cum plane nullum signum vel fissurae cranij vel laesio quaedam in ante exteriore aderat) in demortuo cadavere servi pastoralis inventae contusiones et extra vasationes sanguinis, non a verberibus manu violenta inflictis, sed ex praedictis causis ortum habere potuerunt, quod ita praetorio cum actis remissum est.

    Eadem die examinati sunt duo balneatores praesentati a duobus balneatoribus civicis senioribus, Dominico Leichnamschneider et Francisco Eggel.

    Primus, Joannes Engelhart, palatinus Purglenfeldensis, balneator in ### , disciplinam suam absolvit ibidem apud balneatorem Andream Braun, anno 1732. Examinantibus Exc. DD. Pensa, Silveri, Vogl, Salamon, admissus est, et accepit pro magisterio empl. defensivum rubrum et unguentum digestivum.

    fol.259r

    Secundus, Franciscus Jungmayr in ###, Styrus Liezingensis, disciplinam absolvit Ybsij in Austria, apud balneatorem Dominicum Planck, anno 1733. Examinantibus Exc. DD. Kramer, dam, Vogl, Kessler admissus est. Pro magisterio ipsi datum fuit empl. defensivum viride et unguentum apostolorum. Jura de ambobus dimidia ideo facultati......................3 Fl.

    Source Fulltext: unpublizierte Edition, Sonia Horn
    x
    Editions
    • unpublizierte Edition, Sonia Horn
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.