Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1741-1744
[16. September 1743]
Die 16. Septembris: Examinati sunt duo balneatores praesentati a duobus balneatoribus civicis senioribus Benedicto Leichnamschneider et Paulo Landweer.
Primus, Josephus Unger in Neubau, Bavarus Rudolfhausensis disciplinam suam absolvit ibidem apud patrem suum Batolomarum Unger, anno 1728.
Secundus, Fredinandus Walnefen ad S. Mariam Auxiliatricem, Bavarus Gorzensis, disciplinam suam absolvit ibidem apud patrem suum Franciscum Antonium, anno 1733.
Examinantibus Cl. et Exc. DD. Rauch sen., Vogl, Fezer, Rauch jun., quibus satisfecerunt et admissi sunt ad magisterium, quod erat primi, empl. defensivum viride, unguentum basiliconis, secundi, empl. ad rupturam et ung. digestivum. Jura uti a prioribus........................................3 Fl.
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.984, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.9.984/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success