Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1741-1744
[18. Oktober 1743]
Die 18. Octobris: Examinati sunt duo balneatores praesentati a duobus balneatoribus civicis senioribus Benedicto Leichnamschneider et Paulo Landtweer.
Primus, Ignatius Wolff, Claustroneoburgi natus et disciplinam suam absolvit ibidem apud patrem suum Leonardum Wolff, anno 1735.
Ssecundus, Joannes Fridericus Praetori in Waring, palatinus Hombavensis, disciplinam absolvit apud patrem Joannem Jodocum Praetori, anno 1717.
Examinatibus Sp. Exc. DD. Deimbl, Vogl, Scholz, Marheer, qui illos admiserunt, pro magisterio datum fuit primo empl. ad rupturam, ungunetum digestivum, secundo empl. defensivum viride et unguentum, aegypticum. Jura in simili..........3 Fl.
quo mediante inquisitus est balneator ad S. Auxiliatricem in puncto illicitae praxeos et praecipue ratione alicuius # sternutatorij, ex quo plures copiosas haemorrhagias perpessi sunt, quare Illimus# ac Excelsmus D. Viclocumtenens corpus delicti facultati misit. Ideoque citatus balneator Georgius Pömer, qui asseruit nihil in dicto pulvere adesse, quam # foliorum asari, eundemque a sua uxore cum qua eundem conficit, alias nulli se immiscere praxi, quia vero contra suum in examine praestitum iuramentum egit, conclusum est, ut ad duas dies carceribus mulctatur, unde datis ex post reversalibus de non amplius hunc # alicui exhibendi dimmittendum eundem esse, quod tamen prius Excellmo# D. Vicelocumtenenti intimandum erit.
fol.260v
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.986, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.9.986/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success