Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1741-1744
[25. Oktober 1743]
Die 25. Octobris: Examinata est Eva Palestrin, inscripta adiutrix apud Mariam Annam Hueberin, quae illam praesentavit. Praesentibus P. M. Exc. DD. Kirchschlager, Vogl, Freund jun., Ruck jun. bene substitit et admissa est ad iuramentum. Jura..................................................3 Fl.
Mediante quo conqueritur Agnes Donabaumin, inscripta adiutrix primitus ad Annam Mariam Ederin, dein vero transcripta ad obstetricem Evam Hokin, contra ultimum suam magistram, eo quod illam amplius docere nollit, et cum in inquistitione et auditis partibus obstetrix culpabilis deprehensa fuerit. Conclusum est, ut adiutrix ad complendum suam terminum, disciplinae sibi de alia magistra provideat, obstetrici vero Hokin dum forte semel redeuntem suam priorem adiutricem ad examen praesentaret, finito illo examine per quadriennium a facta sua supplicatione pro quodam adiutrice nulla inscribatur.
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.988, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.9.988/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success