Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1741-1744
[23. Dezember 1743]
Congragatio plenaria die 23. Decembris 1743 praesentibus PP. M. Sp. Cl. et Exc. DD. Ruck sen., Kirchschlager, Kramer, Freund sen., Anderler, Vogl, Scholz, Fezer, Mack, Proski, Rauch jun., Steindl, Knoblach, Plencius, Schellenberg, Freund, Hauzinger, Juschiz, Ruk jun., Haberman, Gamnig, Mayr, Pacher.
1. Habita gratiarum actione pro collato decanatus munerare, lectum est decretum excelsi regiminis, intimans, quod carnifex huias petat solutionem 14 Fl. ratione extraditi decapitati subiecti anatomici, eo quod antecessor suus semper eosdem obtinuerit. Ad heri conclusum fuit primo, quod falsum adferat, eatenus, quatenus anno quarto iam eosdem peterit et non obtinuerit, cum hoc subiectum in usum publicum, quod nullam taxam suffert; secundo, quod res anatomica non facultatem medicam, quae fundum non habet, sed universitatem attingat; tertio, expedita sunt decreta ab excelso regimine ad quaevis praetoria partim civitatis Viennensis, partim provincialia, imo etiam ad universitatem et facultatem medicam, vi quorum demum datum fuit, ut ad instaurandum pro bono publico studium anatomicum amnia subiecta, quocunque etiam tempore iustificata intimentur, et gratis extradantur, quare desuper in conformitate huius conclusi ad excelsum regimen desuper danda sit protestatio.
fol.262v
2. Magdalenam Wallin, adiutrix, praesentat libellum supplicem contra magistram suam obstricem Magdalenam Fischerin, quae causa delata est ad congregationem#
3. Maria Eva Feiglin uti et Elsiabetha Kruegin, obstetrices, supplicantes pro adiutricibus tulerunt negativam.
4. Carolus Linger# , medicinae studiosus supplicans pro stipendio Sorbaithiano remissus est cum suo petito ad venerabile consistrorium.
5. Relatum fuit, quod D. Dr. Podiwinzki se ad actum repetitionis accingere velit, et annuit facultas si omnia illa praestiterit, que praestanda habet, et depositis iuribus.
6. Aulae privilegiati chyrurgi per commissarios duos rogant facultatem, ut eis in loco anatomico honestior locus assignetur, quo desuper D. professori loquendum esse, ipsis intimatum fuit.
7. Joannes Humelauer, medicinae licentiatus, in universitate Lovaniensi supplicans repetitionem ad facultatem, quod denegatum ipsi erat, cum hui#loci et in hac universitate secundum statuta nullus ad gremium suscipiatur, nisi qui verum doctoratus gradum possidet.
8. Mentio facta fuit, quod vix aliquis Dominorum* Dr. ad actum anatomicum, qui alias libentur et frequen# interessent, ideo non veniant, cum huius nullam unquam notitium habeant, quare D. professori dicendum esse, ut imposterum schedam impessam D. collegiatis transmitteret, quod antea etiam factum fuit, iudicatum est.
9. Similiter propositum fuit, quomodo extrafacultaistae et pseudomedici aliijque illegitime in artem medicam se immiscentes himines extirpandi essent, quod factum secundum meam intentionem, nempe quod efficere vellem, ut mandatum regium novae pharmacopoeorum taxae praemittendam tales etiam in se immediate contineat, facultati placuit.
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.990, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.9.990/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success