Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1741-1744
[30. Jänner 1744]
Congregatio plenaria 30. Januarij [1744] praesentibus PP. MM. Sp. Cl. et Exc. DD. Freund sen., Rauch sen., Foki#, Anderler, Vogl, Fezer, Serdagna,# Falniz, Freund, Paesmayr, Hauzinger, Marheer, Juschiz, Ruk, Haberman, Gamnig, Mayr, Pachner, Bucamps, Schellenberger.
1. Cum iterato per decretum ab aulica commissione facultas pro steura industriali 1743 ad 2000 Fl. persolvendos cum comminatione propriae collectionis ex # taxata fuerit. Conclusum est, ut per commissionem res finiatur, ad quam conficinedam D. decano liberum erit membra eligenda, ita tamen ut ex classe seniorum tres a mediocrium itidem tres et tandem iuniorem quatuor assumantur, nullus tamen absque praescitu taxetur
fol.264r
ad quem solutionem etiam e##rrant obstetrices, item artistae seu cives academici, quorum collectio ab universitate uti prius focienda et huius medietas facultati iuridicae altera vero medicae tribuatur, uti etiam extra facultistae et restontiarij militiae acadenicae; NB. D. professor Rauch se sinceravit professores ab hac contributione exemptos esse, et licet in priori steura suam quottam, persolverit, dixitse pridus idem ignorasse.
2. Etsi excelse regimini relatio exhibita fuerit ratione carnificis, idem tamen decretum fecit, ut die cum invenissem id non conveniens esse, ut facultatis nomine quis praesente carnifice se sistat, hinc potius eidem rem pro decisione reliqui.
3. Cl. D. Dr. Schellenberg porexit libellum supplicem ratione theatri anatomici, quatenus hoc pro excipiendo auditoribus nimis augustum esset, ut apud venerabile consistorium pro demonstrationibus cum necessarijs instruent, cuius assistentiam etioam M. D. superintendens universitatis de Httner promiserit, ideoque conclusum, ut haec supplica cum informatione et adiectione extractus transactionis inter universitatem et PP. soc. anno 1653 dei 10. Januarij factae, ad venerabile consistorium omandetur.
4. Joannes Jacobus Bayer, pharmacopoeus in Thuln, supplicat pro examine, simul etiam denunciat duos ibidem balneatores, qui in sui praeiudicium medicamenta conficiunt, rogatque ut illis per litteras inhibeatur. Conclusum, ut se prius examini subigeiat#, alteram dein executionis dabitur.
5. Maria Susanna Alramin, obstetrix, supplicet pro adiutrice et ipsi denegata fuit, uti et Mariae Theresiae Hoffmandlin, obstetrici vero Mariae Annae Hueberin, adiutrix concessa est. Quae etiam pro adiutrice praesentavit Mariam Teresiam -Pertoldin pro adiutrice................................2 Fl.
fol.264v
#8. DD. superintendens fundationis Emericanae dant favorabilem informationem pro suscipiendo stipendio pro quattuor DD. collegis neopromotis et quinto loco a civitate Oppaviensi praesentato medicinae studiosi Stoklas, similiter quondam in sevitijs Dr. Czeppel ancillae Catharinae Rettlin, nunc maritata Simonwizin, hinc conclusum, ut in conformitate huius conclusi supplicantes consolentur.
9. Ratione extrafacultistarum et illicite practicantium medicastrorum, pharmacopoeorum balneatorum obstricum # obtulerunt se juniores DD. collegae singulis diebus certis quib#dem hiris in gravis sibi assignata pharmacopoeo comparere, ut exinde tam advenientes pauperes eum proscriptione gratis inservirentur, et observentiam haberent, ne imposteram ulli alteri recipe quoddam confieriant nisi a collegiato, vel ab aulo specialiter privilegiato doctore praescriptum sit, insuper dispensationes medicamentorum in pharmacopolijs conficiendorum perlustrare velint ut publicum exinde omne solatium habeat, atque etiam imposterum hoc pro statuto et mandato regio in litteris patentialibus novae taxae praefigendis pro certo rati habeatur, quod et factum est.
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.994, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.9.994/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success