useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (1002-1969) 2335
Signature: 2335
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
9. April 1291, Civitavecchia
Papst Nikolaus IV. verleiht Ablässe für Förderung des Ausbaus der Domkirche zu Salzburg.  

orig.Orig.
Current repository
Archiv der Erzdiözese Salzburg (www.kirchen.net/archiv)

    Graphics: 
    x
    Nicolaus episcopus seruus seruorum dei. Uniuersis Christi fidelibus per Salzeburgensem prouinciam constitutis Salutem et apostolicam benedictionem. Quoniam ut ait apostolus omnes stabimus ante tribunal Christi recepturi prout in corpore gessimus, siue bonum fuerit siue malum, oportet nos diem messionis extreme misericordie operibus preuenire ac eternorum intuitu seminare in terris, quod reddente domino cum multiplicato fructu recolligere debeamus in celis, firmam spem, fiduciamque tenentes, quoniam qui parce seminat, parce et metet et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet uitam eternam. Cum igitur Venerabilis frater noster.. Archiepiscopus Salzeburgensis, sicut ex parte ipsius fuit propositum coram nobis, ecclesiam Salzeburgensem iamdiu inceptam consumare proponat opere sumptuoso, ad quod fidelium subsidium esse dinoscitur plurimum oportunum, Vniuersitatem uestram rogamus, monemus, et hortamur in domino, in remissionem uobis peccaminum iniungentes, quatinus de bonis uobis a deo collatis pias elemosinas, et grata caritatis subsidia erogetis, ut per subuentionem uestram opus inceptum ualeat consumari, et uos per hec et alia bona que domino inspirante feceritis, ad eterne possitis felicitatis gaudia peruenire. Nos enim de omnipotentis dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi omnibus uere penitentibus et confessis qui ei ad hoc manum porrexerint adiutricem Vnum Annum et Quadraginta dies de iniunctis sibi penitentiis misericorditer relaxamus. Presentibus post Quinquennium minime ualituris. Quas mitti per Questrarios districtius inhibemus, eas, si secus actum fuerit, carere uiribus decernentes. Datum apud Vrbemueterem v. Idus Aprilis Pontificatus nostri Anno Quarto.||
    Sig. plumb. Nicolai PP. IIII.
    Source Fulltext: DOPPLER

    Original dating clauseDatum apud Vrbemueterem v. Idus Aprilis Pontificatus nostri Anno Quarto.



    Notes
    Die Domkirche war im Jahre 1270 (mit dem größten Teil der Stadt) abgebrannt; zwar binnen 4 Jahren wieder zur Not aufgebaut, und am 1. November 1274 von Erzb. Friedrich II. am Schluss des eben abgehaltenen Provinzial-Conciliums eingeweiht worden; aber noch nicht ausgebaut.
    Places
    • Civitavecchia
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.