Charter: Salzburg, Erzstift (798-1806) AUR 1324 VIII 16
Signature: AUR 1324 VIII 16
Add bookmark
Edit charter (old editor)
16. August 1324, Avignon
Papst Johann XXII. erlaubt Eb Friedrich und s. Nachfolgern, das Pallium auch am Fronleichnamsfest, den Kirchweihfesten und an den Festen der Hauptpatrone der Kathedrale, Regulär- und Kollegiatkirchen seiner Provinz zu tragen. "Dignum gratia,” Dat. Avin. 17 kal. sept. p. n. a. 8.Source Regest:
MR III 0450
MR III 0450
Current repository:
HHStA Wien AUR (http://www.oesta.gv.at)
HHStA Wien AUR (http://www.oesta.gv.at)
1 Siegel
Notarius Description: 1689




Iohannes episcopus servus servorum dei venerabili fratri Friderico archiepiscopo Salzburgensi salutem et apostolicam benedictionem. Dignus gratia et honore apud nos esse dinosceris, quod super hiis, que ad decus spectant sedis apostolice, attentus et efficax oportunis temporibus inveniris. Cum itaque, sicut tua nobis insinuatio patefecit, sacramenti corporis et sanguinis domini nostri lesu Christi, in quo fideles retrahuntur a malo, confortantur in bono et ad virtutum et gratiarum proficiunt incrementa, et nonnulle alie sanctorum festivitates in cathedralibus regularibus et collegiatis ecclesiis tuarum dyocesis et provincie solemniter celebrentur, que inter festivitates alias, quibus tibi licet iuxta ecclesie tue privilegia cum palleo celebrare minime exprimuntur, tuis supplicationibus inclinati, ut quotiens te et successores tuos in festivitate eiusdem corporis et sanguinis domini nostri lesu Christi nec non in anniversariis dedicationum ac festis eorundem sanctorum, qui principales sunt patroni ecclesiarum illarum, divina solemniter celebrare contigerit, tu et successores predicti palleo uti libere valeatis, tibi et eisdem successoribus auctoritate presentium indulgemus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Dat. Auinion. XVII kalend. septembr. pontificatus nostri anno octavo.a)||
B.b)
B.b)
Source Fulltext: Salzburger Urkundenbuch, IV. Band, Urkunden von 1247-1343. Franz Martin. S. 350.
Original dating clause: XVII kal. septembri, pontificatus nostri anno octano
Editions:
- SUB IV 307
Comment
2 Exemplare. Das Ansuchen in MR 3 n. 430. Die Bemerkung Mayers (AföG 62, 158 Anm. 1) ist unzutreffend.Language:
Notes:
a) an der oberen Plica: Chonradus de Schennano, an der unteren Plica: A1: G. de Hugato, unten: G. de Valle; A2: R. de Chameyraco, unten: G. de Valle. b) an rotgelber Seide.
Places
- Avignon
Haus-, Hof- und Staatsarchiv, Salzburg, Erzstift (798-1806) AUR 1324 VIII 16, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AT-HHStA/SbgE/AUR_1324_VIII_16/charter>, accessed 2025-03-16+01:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success