useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: St. Bernhard, Zisterzienserinnen (1263-1571) 1269 II 11
Signature: 1269 II 11
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
11. Februar 1269, Maylan
Heinrich, Graf von Hardegg, Burggraf in Dewin, schenkt mit Zustimmung seiner Frau Wilbirg dem Nonnenkloster Melon 10 Pf. Gülten zu Leodagger, 8 Pf. Gülten zu Rohrendorf sowie eine Summe Geldes als Äquivalent für eine versprochene jährliche Leistung von 15 Mut Getreide und drei Weinfuhren.
Source Regest: 
Repertorium XIV/4, Bd. 2, fol. 24, Nr. 19
 
x
Uniuersis Christi fidelibus, audituris tenorem presencium uel visuris Heinricus Comes de Hardekke Burchgrauius in Dewin paratum obsequium et fidele. Quia beata virgo Maria Cysterciensis ordinis est specialis domina et protectrix, tanto studiosius debent omnes fideles ipsum ordinem beneficiis et elemosinis promouere, quanto ipsius beate virginis auxilium vniuersi fideles amplius sibi necessarium esse sentiunt ac etiam oportunum. Eapropter constare uolumus tenore presentium vniuersis , quod nos pro salute nostra, ac illustris domine Wilbirgis nobilis comitisse vxoris nostre omniumque parentum nostrorum aminarum remedio cenobio sanctimonialium feminarum Cysterciensis ordinis, quod Meylan dicitur, quod nos vna cum honorabili viro domino Heinrico de Chvnringen concordi uoluntate fundauimus de consensu eiusdem nobilis domine et uxoris nostre bona, que subscripta sunt, liberaliter ac libere dedimus iuxta consuetudinem antiquam ipsius ordinis et eciam approbatam. Videlicet in Livthaker decem talentorum redditus. Et vnam Mageriam. Jus quoque proprietatis de redditibus octo talentorum in Radendorf, que deuota mulier domina Livchardis de Bulcha usque ad obitum suum retinere debuit iure dotis. Promisimus etiam XV Modios frumenti et tres Carratas vini eidem cenobio annis singulis nos daturos, pro quibus domina Abbatissa et conventus eiusdem loci res mobiles et peccuniam acceptarunt. Vt ergo hec vniuersa et singula sorores prefati Cenobii libere, sicut a nobis collata sunt, possideant et quiete, presentem litteram ipsis dedimus sigilli nostri robore et adnotatione testium conmunitam. Testes sunt Hii. Dominus Heinricus Abbas de Sancta Cruce. dominus Pitrolfus de zwetil. dominus Perhtoldus Abbas de Campo liliorum. Heinricus de Chunringen, et filii eius Heinricus et Hadmarus. Otto de Rastenberch. Wernhardus de Dahsperg. Chvnradus de Kirheperch. Vlricus de Grvnenpach. Chvnradus de Purcdorf. Herwordus de Symaningen. Herwordus de Windekke. Ditricus de Smida. Fridericus de Rosenowe et Alij conplures. Acta sunt hec in Meylan Anno domini M. CC. Lxix. Tercio Idus Februarij Indictione vndecima.
Source Fulltext: ZEIBIG, Stiftungsbuch (=FRA II/6, Wien 1853) S. 181-182

Original dating clauseTercio Idus Februarij

Editions
  • FRA II/1, 95 nr. 84.


LanguageLatein
Places
  • Maylan
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.