useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: St. Bernhard, Zisterzienserinnen (1263-1571) 1281 XII 07
Signature: 1281 XII 07
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
7. Dezember 1281, o.O.
Igitur postquam sepedictus et fidelis fundator dominus Stephanus de meyssaw fundacionem suam per apostolicas et regales seu aliorum principum literas confirmasset, sicut in superioribus est pretactum, cepit ampliori benivolencia de ipsius dotacione in hunc modum prudencius cogitare. Habebat enim ecclesiam in Slewncz de pingwibus satis proventibus, cuius iuspatronatus ad ipsum pertinebat. Hanc primo, ut spiritualibus spiritualia compararet ecclesie ad sanctum bernhardum in dotem manu larga dedit, ut defuncto illius temporis plebano eiusdemque ecclesie obvenciones, accedente consensu et gracia dyocesani ad sustentacionem virginum ibidem deo et beate virgini devote famulancium devenirent. Cuius processus et effectus inferius invenitur.
Source Regest: 
ZEIBIG, Stiftungsbuch (=FRA II/6, Wien 1853) Nr. 17, S. 167
 
x
Ego Stephanus de meyssow Marschalkus Austrie universis hanc literam inspecturis notum fieri cupio ac manifestum, quod religiosis dominabus de sancto bernhardo in Chrueg proprietatem meam et iuspatronatus, quod ad me spectat, et possedi iusto tytolo hereditatis in ecclesia in Slewncz eodem iure contuli in perpetuum possidendum, ut post obitum plebani iam ibidem residentis Monasterium beate virginis in Chrueg cum prenotatis dominabus eodem iure in ipsa ecclesia gaudeat et honore. Ne de hoc facto alicui scrupulus oriatur vel dubietas, hanc damus literam predictis dominabus in testimonium nostri sigilli munimine roboratas (sic). Anno Domini millesimo Ducentesimo LXXXIo in die beati Ambrosii.
Source Fulltext: ZEIBIG, Stiftungsbuch (=FRA II/6, Wien 1853) S. 167-168

Original dating clausein die beati Ambrosii



LanguageLatein
Places
  • o.O.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.