Charter: St. Bernhard, Zisterzienserinnen (1263-1571) 1295 X 13
Signature: 1295 X 13
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
13. Oktober 1295, Retz
Berthold Graf von Hardegg und dessen Frau Wilburg, Gräfin von Hardegg, bezeugen, daß Graf Heinrich "quondam dictus de Devin" den Nonnen zu St. Bernhard 10 Pfd. Gülten von dem Bergrecht in Leutacker zugesichert habe.Source Regest:
Repertorium XIV/4, Bd. 2, fol. 28, Nr. 100
Repertorium XIV/4, Bd. 2, fol. 28, Nr. 100
x
Dignum omnio videtur ac consentaneum equitati, vt beneficia, pro quibus merces expectatur perpetua, prout possunt scriptorum robore stabiliantur perpetuo, ne calumpnie pateant malignorum. Igitur nos Bertoldus comes vna cum dilecta coniuge nostra domina Wilbirgi comitissa de Hardekke domum atque conuentum sanctimonialium, Cysterciensis ordinis in sancto Bernhardo, pia fidelitate in domino prosequentes, volentesque pro viribus ipsarum quieti ac commodo consulere in futurum, decem talenta reddituum de iure montis in Liutaker, que vir nobilis, dominus Heinricus, comes quondam dictus de Dewin predecessor noster felicis memorie, simul cum predicta nostra Coniuge in primo fundationis sue inicio contulerat eisdem Sanctimonialibus, dum adhuc in Maylan habitarent non quidem designatis aut assignatis certarum possessionum fundis super ipsa sed per manum Officialis sui per annos singulos offerenda certo tempore presentabantur. Hec eadem Decem talenta nos pariter cum prenominata Consorte nostra atque Coniuge ipsis Sanctimonialibus atque Conventui earum in sancto Bernhardo amore diuine retributionis in remedium animarum nostrarum specialiter per tenorem presencium confirmamus. Simulque ad certe demonstrationis tytulum infra scriptas possessiones quo ad Censum possidendum et recipiendum libere pro eorundem decem talentorum redditibus possidenda in perpetuum eis fideliter assignamus. In Leutacker videlicet villa Augeolam quod vulgariter datz oewel dicitur, hoc est omnes vineas infra ambitum loci predicti contentas. Item omnes vineas et agros contentas in loco in den Lüzzen. Item vineas dictas div Pevnth extra villam in superiori parte. Item vineas, que wlgo dicuntur der Sunneberch. Item vineas, que dicuntur der Callenberga. Item vineas dictas wlgo div nider Pevnth in dem dornech. Item vineas in superiori Chueperge in inferiore parte vie vt vulgo dicitur des Chirchweges. Item Augeam wlgo nuncupatam vndern velwern. Item agros dictos inter spinas, quos hactenus ab initio sue fundationis proprijs ipse sanctimoniales excolentes sumptibus possederunt. Hec omnia loca prescriptis nominibus designata cum terminis, spacijs ac universis continencijs suis sepedicte domui sanctimonialium in Sancto Bernhardo nomine decem talentorum reddituum que prediximus assignamus perpetuo possidenda. Insuper tres vineas, quarum hec sunt nomina. In Leutacker vnam dictam Swipel, In Pulka vnam dictam Vitisser, In Retzpach vnam dictam Retzpacher eisdem damus sanctimonialibus in possessionem perpetuam pari modo, vt predicta, excepto, quod usumfructum ad vitam amborum nostrorum de ipsis tribus vineis reseruamus, quas post decessum nostrum ad domum sepe dictam cum omni iure atque dominio volumus libere pertinere. In horum omnium certitudinem et robur perpetuum domui sepius memorate in sancto Bernhardo hanc conferimus conscripcionis memoriam, utrorumque nostrorum Sigillis fideliter roboratam. Testes huius facti sunt dominus Leutoldus de Chvnringen. Albero de Witra. Aloldus de Chiowe et Heinricus filius eius Hii Ministeriales. Herbordus de Symoningen, Vlricus et Otto dicti Puerchdorfer, Otto et Leo fratres de Gravenwerde, Vlricus de Steten, Hermannus dictus Schober hij milites. Heinricus decimator de Widervelde et filii eius Johannes et Wisento ac quam plures alii fide digni. Actum et datum in Retz Anno Domini M. CC. L xxxxvo iiij Idus Octobris.
Source Fulltext: ZEIBIG, Stiftungsbuch (=FRA II/6, Wien 1853) S. 183-185
Original dating clause: iiij Idus Octobris
Editions:
- FRA II/1, 268 nr. 100.
Language:
Places
- Retz
Haus-, Hof- und Staatsarchiv, St. Bernhard, Zisterzienserinnen (1263-1571) 1295 X 13, in: Monasterium.net, URL </mom/AT-HHStA/StBernhardOCist/1295_X_13/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success