useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden Gleink (1088-1762) 1220 IX 23
Signature: 1220 IX 23
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
23. September 1220, Regensburg
Ludwig, Pfalzgraf am Rhein und Herzog in Bayern, erteilt seinen Ministerialen und Vasallen die Freiheit, ihre Güter und Lehenstücke dem Kloster Gleink rechtlich zu vermachen oder zu schenken.
Source Regest: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 620-621
 

orig.
Current repository
OÖLA Linz Bestand Gleink (www.landesarchiv-ooe.at/)

Mit 1 Siegel Material: Pergament
    Graphics: 
    x
    C. In nomine sancte et indiuidue trinitatis amen C. Lvdiwicus dei gratia Palatinus comes Reni et dux Bavwarie omnibvs christi fidelibus jmperpetuum. Claret liquido sacre scripture testimonio, quia, cui plus conmittitvr, ab eo plus exigitur, et jtem Exiguo conceditur misericordia, potentes autem tormenta potenter patientur. Hinc nos terrore tanti pauefacti iudicij intra nos medullitus ingemiscimvs et aliquod remedium gratie nobis in anima fieri credimus, si promotionibus ac utilitatibus ecclesiarum dei diligentem operam fideliter jmpendimus ... Vnde notum esse uolumus cunctis, ad quos scriptum hujus pagine peruenerit, quod nos respectu eternorum atque interuentu S. Andree apostoli specialis patroni nostri nec non pro remedio animarum videlicet memorabilis domini patris nostri Ottonis atque dilecte matris nostre Agnetis, sed et ob dilectionem ac precem domini nostri venerabilis Ekeberti babenbergensis episcopi, ad quem pertinet ius fundi Glivonicensis ecclesie, erga quem nos preacutos injmicjcie aculeos antea habuimus, sed ejvs fauori sopito odio tum satisfecimus consilio et consensu optimatum ac ministerialium nostrorvm, predicto glivonicensi Monasterio donvm pietatis contulimvs, quod ex inopia constructum in honore S. Andree apostoli situm esse dinoscitur in inferioribus Noricorum partibus austrie conterminis. Denique omnibus ministerialibus nostris sev aliis beneficia a nobis in feodo habentibus vel ibi vel quocunque habitantibus licentiam et liberam potestatem dedimus iam dicte ecclesie fratribusque ibidem deo seruientibus potestatiue conferre possessiones, predia, beneficia et Mancipia sua sev quelibet dona tam in siluis quam in agris cum omnibvs usibus fructuariis, quesitis scilicet ac inquirendis. Illud etiam concessimus, ut omnes nostri tam Ministeriales quam alij beneficia a nobis in feodo habentes potestatem habeant Mancipandi, precariandj, cambiendi cum predictis fratribus vel quoquo modo libere tribuendi possessiones et beneficia sua, quatinus eis et nobis fiat in celis eternorum retributio. Preterea, si quas possessiones ditionj et regno Bavwarie pertinentes aut ab antecessoribvs nostris aut a quoppiam eidem ecclesie donatas inuenimus, auctoritate nostra manutradendo consensu optimatvm ei confirmauimus. Siquidem patenter constat, propensivs licitum atque esse bene merjtorivm cenobia babenbergensj ecclesie ex iurefundi adtinentja de rebus regni ditari, quia ipsa probatur regno deuote famulari. Vt autem istud nostre donationis factum robur firmitatis semper obtineat nec ab aliquo successorum nostrorum ualeat inritari, presentem paginam fecimus conscribj et sigillo nostro ipsam uoluimus roborari testibus subnotatis: Ipse dominus noster episcopus Ekebertus, Dilectus filjus noster Otto, Heinricus de lapide, V/olricus filjus eius, Heinricus de randeke, Menhardus comes de roteneke, Chalhoch comes de Kyrberch, Hoholdus de wolntsa, Altmmannus de abensperch, Wernherus (vel Wernhart) de labere, Poppo de geltofing, volricus filjus ejus, Otto, Heinricus, V/olricus, Fridericus de hoenheimen, V/olricus marsalcus de srovenhvsen, Livtoldus pincerna de avwe, Perhtoldus pincerna de oede, Ekebertvs dapifer de ekemvl, Perhtoldus de stumpf, Chvonradvs de Peierbrunne, Heinricus dapifer de celle, Chvonradus marsalcus de altdorf, V/olricus der cohpf, Arnoldus de chamere, Perhtoldus filjus ejus de parteneke, V/oricus camerarius de tvofchirchen, Hermannus marsalcus de Loesnapf, Heinricus magister coquine de pernblah, Heinricus de starcoltshouen, Siboto, Perhtoldus fratres de oede, Eberhardus de pache, Perhtoldus marsalcus, Perhtoldus, Eberhardus fratres de ilmaerdorf, Walchun, Hartrat, Rudolf, Heinricus Tieme, isti de Vohburch Et alii multj. Data Ratispone IX. kalendas octobris, Quo etiam die cum domino nostro Ekeberto episcopo ab V/ongaria reuertente in fedus amicjtie conuenimus, anno ducatus nostri XXX. iiij.... Acta sunt hec anno dominice incarnationis M. CC. XX. Indictione VIIII. Romanis imperante Friderico ij. In alamannja principante filio ejus Hainrico, Regnante domino nostro iesv christo in eternum feliciter. amen.
    Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 620-621

    Original dating clauseIX. kalendas octobris

    Editions
    • Kurz, Beiträge, III. 328.
    • Hormayr, Werke, III. 442.


    LanguageLatein
    Places
    • Regensburg
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.