Charter: Urkunden (1144-1943) 1609 VII 28
Signature: 1609 VII 28
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
28. Juli 1609, Rom
Paulus papa V. Dilecte filii salutem et apostolicam benedictionem. Tuo nomine Nobis nuper expositum fuit, quod quidem a decennio, et ultra monasterio de Altenburgh nuncupato OSB Pass. Dioec., tunc certo, quem haberi volumus pro expresse modo, vacante, Tu qui ut asseris defectum natalium ex Presbytero et soluta genitus pateris, et habitum per Monachos dicti ordinis gestari solitum suscepisti, et professionem ... emisisti, nulla dispensatione super dicto defectu a Sede Apostolica obtenta, vigore seu praetextu concordatorum inter Sedem apostolicam et Nationem Germanicam initorum in Abbatem dicti Monasterii ab illius Conventu ne cessitate sic urgente et Loci Ordinario assentiente electus seu postulatus, et eidem Monasterio ob defectum Ptum (?) de facto licet alias canonice praefectus fuisti, et exinde citra regimini et administrationi dicti monasterii praefuisti, et illius fructus percepisti, necnon interim Missas, et alia divina officia non tamen in contemptum clavium celebrasti, irregularitatem contrahendo. Cum autem sicut eadem expositio subjungebat, electio, seu postulatio, et praefectio huiusmodi viribus non subsistant, monasteriumque praedictum desideres, Quare Nos sperantes, quod Tu, qui ut etiam asseris in dicto Monasterio Monachos, et monasticam disciplinam restituisti, et illud in suis aedificiis callapsum restaurasti, et ab indebita Haereticorum occupatione vindicasti, quique apud Nos de religionis zelo, vitae, munditia, honestate morum, spritualium providentia, aliisque multiplicum virtutum donis plurimum commendaris, eidem monasterio plurimum poteris esse utilis, et fructuosus, teque a quibusvis excommunicationis, suspensionis et interdicti aliisque Ecclesiasticis sententiis, censurisSource Regest:
Karteikarten Stiftsarchiv Altenburg
Karteikarten Stiftsarchiv Altenburg
x
Language:
Places
- Rom
Altenburg, Stiftsarchiv, Urkunden (1144-1943) 1609 VII 28, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AT-StiAA/Urkunden/1609_VII_28/charter>, accessed 2025-04-12+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success