Charter: Urkunden (1058-1899) 1287 VI 11
Signature: 1287 VI 11
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
11. Juni 1287, Altenburg
Ortolf von Kirchberg verkauft dem Stifte Altenburg um 18 lb. Wiener d. ein Lehen zu Zellerndorf.Source Regest:
FUCHS, Göttweig I (=FRA II/51, Wien 1901) S. 189, Nr. 176
FUCHS, Göttweig I (=FRA II/51, Wien 1901) S. 189, Nr. 176
Copie im Göttweiger Cod. 886 (rothe nr.), auf Pap. aus d. 18. Jahrh., nr. 100.
In nomine domini; amen. Ne gesta hominum mutabilia per transcursum temporis defluentis in oblivionem et errorem decidant, proborum ea virorum testimoniis et literarum apicibus convenit perchennari.a Noscant igitur tam praesentis quam successurae aetatis homines presentem literam contuentes, quod ego Ortolfus de Kirchberg beneficium unum in Zellerndorff situm, quod immediate ad me iure proprietario pertinebat et ex eo legandi vel vendendi hoc ipsum, cuicunque volui, liberam habui facultatem, de bona voluntate uxoris meae dominae Cunigundae et fratrum meorum videlicet Ottonis, Alberonis et Friderici accedente quoque consensu benevolo patrui mei domini Ottonis senioris de Kirchberg ecclesiae sancti Lamberti in Altenburg cum omni iure, quod habui, pro decem et octo talentis denariorum Viennensium absolute vendidi et ad altare ibidem manu propria liberaliter resignavi promittens nihilominus tam ego quam etiam fratres mei praedicti una cum patruo meo praelibato ad manus domini Conradi venerabilis abbatis eiusdem ecclesiae fide data, quod eidem ecclesiae secundum omnem formam iustitiae et terrae consuetudinem velimus de praedicta possessione contra impetentem quemlibet defensionem debitam exhibere. Verum etiam quod nobilis dominus Stephanus de Meyssowe, marschalcus Austrie, eandem ipsam ecclesiam ratione advocationis in suis tenetur iuribus defensare et indempnem in omnibus conservare, ad maiorem cautelam futurae calumniae praecavendam et ampliorem fidem certitudinis dicte ecclesiae faciendam tractatu nostro primitus dicto domino ordinabiliter intimato ab eo petii et obtinui presentem litteram super huiusmodi compilatum suo sigillo appenso una cum meo firmiter roborarib et eandem in vivacem memoriam et evidens testimonium promissorum monasterio tradidi supradicto. Huius venditionis testes sunt: dominus Hadmarus senior de Sunnberg, dominus Stephanus de Meyssau iam praedictus eiusdem ecclesiae advocatus, dominus Aloldusc de Cheione ministerialis Austrie; dominus Pitmarus de Hadmarstorf, dominus Ulricus Merzo, dominus Poppo de Peugen, dominus Otto dictus Graecius, dominus Henricus de Pach; milites: Ortolfus de Stockarn et frater suus Ortolfus de Meyssau, Prethlo de Krueg, Gotschalcus de Frauhofen, Henricus de Wiltperg, Hugo de Molt, Henricus Pachsech, Ulricus et Conradus fratres sui, Conradus de Sancta Maria, Albertus de Walkerstein; clientes: Otto de Fuenfeld, Conradus frater suus, Ulricus Wienner, Ditmarus de Altenburg, Wolfkerus de Fuggla et alii quam plures laici fide` digni. Datum et actum in Altenburg anno domini millesimo ducentesimo octuagesimo septimo in die sancti Barnabae apostoli.
Source Fulltext: FUCHS, Göttweig I (=FRA II/51, Wien 1901) S. 189-190
Original dating clause: in die sancti Barnabae apostoli
Comment
Diese Urkunde ist bei Burger in Font. 2, XXI, 39 zwischen nr. 38 u. 39 übergangen. Da die Annahme berechtigt ist, dass das Original im Stifte Altenburg verloren ist, weil sonst Burger sie in das Diplomatar dieses Stiftes aufgenommen haben müsste, so wird sie hier wegen ihrer Wichtigkeit infolge des umfangreichen Zeugenkataloges als Ergänzung zu Font. 2, XXI, 38 eingefügt.Language:
Notes:
a A.
b A. statt roboravi.
c In dem seitwärts herausgeschriebenen Zeugen kataloge Aldoldus geschrieben.
Places
- Altenburg
Göttweig, Stiftsarchiv, Urkunden (1058-1899) 1287 VI 11, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AT-StiAG/GoettweigOSB/1287_VI_11/charter>, accessed 2025-04-10+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success