Charter: Urkunden (1058-1899) 1289 X 14
Signature: 1289 X 14
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
14. Oktober 1289, Göttweig
Abt Heinrich von Göttweig und der Convent verkaufen dem Passauer Domherrn Heinrich von Inne um 35 lb. Wiener d. den Weinzehent in Loiben zu Leibgeding.Source Regest:
FUCHS, Göttweig I (=FRA II/51, Wien 1901) S. 201, Nr. 185
FUCHS, Göttweig I (=FRA II/51, Wien 1901) S. 201, Nr. 185
Current repository:
Bayerisches Hauptstaatsarchiv München
Bayerisches Hauptstaatsarchiv München
An Perg.-Streifen zwei Siegel.I. S. d. Abtes Heinrich v. Göttweig spitzoval, ungefärbt (nr. 179 S. II). - II. Göttweiger Conventsiegel spitzoval, ungefärbt (ebend. S. I).
Material: Pergament
Nos Heinricus dei gracia abbas totusque conventus fratrum monasterii Choetwicensis universis litteraruin presencium inspectoribus volumus esse notum, quod propter inminentem necessitatem nostro monasterio decimacionem vini in Leuben totam, que nostram ecclesiam respicere dinoscitur, excepta tamen decima vinearum dominorum nostrorum canonicorum ecclesie Pataviensis domino Heinrico dicto de Innê, venerabili canonico et vicedomino eiusdem ecclesie Pataviensis, propter promocionis et dilectionis constancia, qua nos ac nostrum monasterium amplectitur, pro triginta et quinque libris denario-rum Wiennensium vendidimus iure precario, quod vulgariter leibgedinge dicitur, integraliter colligendas dantes ei fraternitatem et communitatam omnium oracionum et devocionum in nostro cenobio agendarum in signum fraternitatis, duos calceos hyemales in festo beati Martini eidem domino H(einrico) quasi uno de nostris confratribus annis singulis tribuentes. Si vero infra spacium quatuor annorum ipsum mori, quod absit, contigerit, ad valorem unius libre denariorum de manu domini abbatis porrigendorum fratribus iam dicti monasterii annis singulisa consolacio fiat in memoriam sui anniversarii perpetuo celebrandi predicteque decime vini ad nostrum cenobium absque impeticione qualibet revertentur. In cuius rei testimonium evidens et cautelam presentes litteras ipsi dedimus nostrorum sigillorum munimine roboratas. Testes huius rei sunt: dominus Heinricus prior noster, dominus Dittricus, dominus Albero custos, dominus Wichardus prepositus, dominus Eberhardus, dominus Chunradus, dominus Heinricus, dominus Albero cellerarius et alii fratres nostri; item dominus Ekardus prepositus ecclesie Sancti Ypoliti, dominus Wichardus Heusler, plebanus in Neleub, Nycolaus notarius; item laici: Chunradus Hurnpech, Leutwinus frater suus, Chunradus de Fuert, Vlricus frater suus, Albero de Hurnpach, Leutwinus frater suus, Engelschalcus, Albertus; item cives in Stain: Eberhardus decimator, Cholomannus, Andreas et alii quam plures. Datum in Choetwico anno domini MCCLXXX nono, II. idus octobris in die beati Kalixti pape.
Source Fulltext: FUCHS, Göttweig I (=FRA II/51, Wien 1901) S. 201-202
Original dating clause: II. idus octobris in die beati Kalixti pape
Editions:
- Mon. boica XXIX/II, 571 nr. 173 (Authentica) reg.
Language:
Notes:
a Folgt getilgt: con.
Places
- Göttweig
Göttweig, Stiftsarchiv, Urkunden (1058-1899) 1289 X 14, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AT-StiAG/GoettweigOSB/1289_X_14/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success