Charter: Urkunden (1058-1899) 1418 VII 03 - 23
Signature: 1418 VII 03 - 23
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
[1418 Juli 3 - 23], Göttweig
Bericht über die Visitation des Stiftes Göttweig durch Abt Angelus von Rein und Prior Leonhard von Gaming in Gegenwart zweier Mönche von Subiaco, des herzoglichen Marschalls, des Mathias Röhrer und dreier Doctoren.Source Regest: FUCHS, Göttweig III (=FRA II/55, Wien 1902) S. 398, Nr. 2235
Orig.-Bericht in Cod. 2217 der k. k. Hofbibliothek in Wien in Kleinquart auf Perg., f. 43-45'.
Copie in Cod. 4970 d. k. k. Hofbibliothek in Kleinquart auf Pap., f. 32-35.
Reverende pater! Nostre visitacionis modus talis fuit: primo venientibus visitatoribus in monte pulsabantur omnes campane et tamdiu pulsus continuabatur, quousque ipsi visitatores ab eius in choro surgebant oracione. Item dominus abbas cappa indutus erat similiter sarrario et cirotecis et infula et baculus pastoralis portabatur per me eciam indutum cappa et dominus prior eciam indutus crucem deferebat et ita processionatim exibamus omnes ante portam unacum conventu et stabamus hinc et hinc, sicut solitum erat in choro. Prior tamen in medio stabat chori et postquam ipsi visitatores ad portam appropinquabant et ad conventum, dominus abbas fuit eis in obviam per chorum et non ultra ipsis porrigendo crucem. Ex post vero aqua benedicta eos aspergebat similiter et thurifficabat eosdem et respiciebat eos ad manus et in medio eorum ibat usque ad chorum et iterum cantabatur R.: Deum time. Finito illo incipiebatur R.: Felix namque. Et interim per totum continuabatur pulsus. Venientibus itaque eis ad ecclesie chorum erant ibidem scampna disposita et ornata pannis et cussinis ibi genua flectebant et in eorum medio dominus abbas tandem ipsis flectentibus dominus abbas surgebat se exuens cappa ac aliis et iterum eos accessit flectendo genua et interim collecta de beata virgine videlicet: acciones nostras quesumus domine etc. legebatur. Ipsis finitis ab oracione surgebant et dominus abbas eos ad eorum ducebat habitaciones et sic die eadem nichil aliud fiebat. Mane autem facto capitulum convocabatur et dominus abbas et conventus more solito in inferioribus sedebant scampnis disponebanturque illic scampna pannis cooperta pro visitatoribus, quibus ita intrantibus videlicet abbate de Reuma et domino priore de Gemnichk unacum fratribus duobus de Sublacu ac domino marscalco ducis nostri et Mathia Roerer similiter et tribus doctoribus dominus abbas et conventus surgebant ipsis signum reverencie exibendo et sic omnibus sedentibus dominus abbas de Rewma dixit: benedicite, et conventus respondit et adiunxit idem abbas: reverende pater et dilectissimi fratres! Nos ad locum istum venimus visitacionis causa ac reformacionis et ab reformandum ea, que necessaria fuerint tam in spiritualibus quam in temporalibus, tam in capite quam in membris. Auctoritate domini nostri, sanctissimi domini apostolici, de quo bulla1 una hic per nos habetur et eciam auctoritate illustrissimi principis et domini, domini Alberti ducis Austrie etc., quam audire debetis, et ita eadem bulla lecta fuit. Post hoc vero dominus marscalcus nomine principis prelibati domino nostro abbati quandam litteram presentavit, cuius tenor talis erat: Pater care et devote! Dirigimus ad te devotos nostros viros ad reformandum ea, que reformanda sunt., et volumus, ut quecumque isti mandaverint iusta sancta et licita et fecerint, servate et facite. Hoc est de nostra voluntate et non gravemini in expensis, quod tempore oportuno vobis intendimus recompensare. Post hoc fiebat sermo ad clerum per reverendum doctorem Nicolaum de Dinkelspiechel, in quo confutabat errores et neglicencias nostras et quod deterius est, dixit: nos esse de genere Sarabaitorum,a quod genus pessimum est monachorum. Et finito sermone dominus abbas de Rewma subiunxit: pater venerande et fratres dilectissimi! Audivistis modo bullam domini pape ac mentem ducis, cuius auctoritate hic sumus. Vultis ergo obedire mandatis propositis? Et dominus noster abbas nobis alloquebatur: fratres et filii! Est de vestra voluntate, ut respondeam pro me ac vobis? Et diximus: ita pater! Et dominus: reverendi patres ac eximii doctores! Nos libenter obedire volumus in omnibus, in quibus tenemur et obligamur ac et debemus. Et adiunxerunt presidentes: deo gracias. Et dominus abbas de Rewma: pater reverende etc.! Auctoritas nostra extendit se ad hoc, quod quilibet vestrum iuret ad sacra dei ewangelia, quod fideliter et sine fraude ac timore velit narrare, de quibus interrogatus fuerit et que sint necessaria ad reformacionem monasterii vestri tam in spiritualibus, quam in temporalibus. Et ita dominus priorb abbas primo iuramentum prestitit, deinde ceteri et post prandium dominus interrogabatur de singulis. Item ipsi eciam omnia monasterii privilegia postulabant, que et ipsis presentata erant. Deinceps monasterium intraverunt monialium et similiter fecerunt et eodem die audierunt priorem et plebanum et sexta feria sequenti nos omnes audiverunt exceptis non professis, qui non admitebantura nec interrogabantur. Sabbato sessionem faciebant in capitulo et dominus prior de Gemnichko in medium produxit omnes excessus, in quibus reprehensi eramus incipiendo a domino abbate corrigendo eum, ne ulterius illa faceret, et omnibus alloquebatur: comedistis carnes, in plumis iacuistis et lintheaminibus et nudi ususa fuistis balneis, non tenuistis ieiunia regulariter, non tenuistis silencium post completorium, in choro, in dormitorio et ambitu ac in refectorio et omnia vota regularia neglexistis in vobis et in filiis vestris etc. Paupertatis voluntatem non tenuistis, estis culpabiles in illis et dominus abbas aiebat: in hiis omnibus reddo me culpabilem. Vultis etc. ulterius emendare et vivere secundum regulam s. Benedicti? Et dominus respondit: reverendi patres! Ego sum debilis persone,a in quantum valeo et possum, libenter volo facere et adimplere. Et prior: deo gracias, sed de penitentia vobis iniungenda deliberabo. Et ita singulis dixit etc.c||
Statuta visitatorum in monasterio Gotwicensi.||
Item a visitatoribus primo instituebatur, quod omnia officia non cantarentur preter publicum et de die, hoc est de tempore. Item quod silencium habeant in choro refectorio ambitu et in dormitorio. Item quod in ambitu tria habeant loca, in quibus audeant loqui. Item omnia eis communia erunt. Item omnes domicelli professi locentur ad sedilia in choro et eis tantum detur de prebenda sicut et dominis et habeant comoda in dormitorio mixti inter dominos. Item cottidie celebretur capitulum et eis dicantur instituta, ymmo statuta. Item scolares non intrent in chorum. Item oblagium est ipsis receptum nec mortuorum vigilie cantentur et respondeant fundatoribus pro vigiliis secundum commune dictum, quod brevis oracio penetret celum, et ita dicant unum ,ave Maria' etc., quod cum devota cordis intencione deo plus gratum censetur quam centum vigilie sine vita religiosa. Item omnes circa abbatem bona sua deponant, preter quod ipsis necessarium est scilicet duas kukullas, duas tunicas ac alia huiusmodi necessaria ut calcei filtrati ac alia in regula expressa, et illa serventur in loco deputato, qui dicitur vestiarium. Item dominus abbas construat dormitorium et faciat comoda sic tamen, quod parietes convoluti existant cum lignis, sint eciam amplitudinis quasi unius cubiti, ianue sint perforate. Dominus tamen prior de Gaemnichk voluit., quod ianue deberent destrui et dicit, quod sufficiat in una ianua, qua claudatur dormitorium, ad quam quilibet habeat unam clavem. Item nemo infra septa monasterii audeat comedere carnes. Item de lacticiniis eis provideatur et de piscibus denturque eis ad prandiumd fercula et ad cenam.d Item in diebus ieiunalibus post vesperas convocentur et detur eis potus, qui dicitur collacio. Item visitatores tulerunt ab eis animarum curas exceptis monasteriis fundatis cum huiusmodi ecclesiis parrochialibus. Item volunt, quod nulla parrochialis ecclesia regatur per unum monachum tantum, sed per tres aut minus duos, qui eciam regulariter vivant, quantum valeant. Item nulla mulier intret claustrum, quod eciam sub prandio claudatur. Item ,salve regina' non cantetur nec ille psalmus: quicumque vult etc., nisi sit dies dominica. Item omnes cantum suum sub missa et tractim canent voce.. Similiter cursum tractim legant. Item ad cantum deputatum habeant rectorem. Item XV gradus non dicantur. Item sub prima collecta cuiuslibet officii habeant inclinaciones sic, quod manus habeant sub kukulla, fiat hoc eciam in ultimis versibus ympnorum scilicet propria pater etc., sub gloria patri et sub et in terra et sub pater noster. Item tam seniores quam iuniores per ebdomadam portent alter alteri comedere. Item balnea non conceduntur nisi infirmis et debilibus. Item quatuor instituantur ad audiendam confessionem sic, quod alter alteri non confiteatur. Item utantur vilcitris.e

Source Fulltext: FUCHS, Göttweig III (=FRA II/55, Wien 1902) S. 399-402
Comment
Die chronologische Einreihung des undatierten Berichtes eines Göttweiger Mönches ergibt sich aus der inserierten Bulle Papst Nicolaus' V. von 1418 Jänner 17, Konstanz, und Keiblinger, Melk I, 487 u. 492.Language:
Notes:
1 Papst Martin V. beauftragt auf die Klagen des Herzoges Albrecht V. von Oesterreich über den Verfall der Ordensdisciplin in den Mönchs- und Nonnenklöstern seiner Länder und auf die Bitten um Reform derselben den Abt Angelus von Rewma und den Prior Leonhard von Gaming mit der Visitation und der Reformierung der Klöster und ertheilt ihnen das Recht, die Vorstände nach Bedarf abzusetzen und andere einzusetzen und die begangenen Excesse zu bestrafen. Datum Constantie XVI. kalendas februarii, pontificatus nostri anno primo (Copie in Cod. 2217 d. k. k. Hofbibliothek in Wien, f. 45').
a Orig.
b Getilgt.
c Das weitere fehlt, dafür folgt die Bulle Papst Martin's V. v. 1418 Jänner 17, Konstanz.
d Folgt eine Rasur, wodurch die angegebene Zahl beseitigt wurde -
e B. ultricis.
Places
- Gaming (GB SB)
- Göttweig, Benediktinerstift (GB KR)
- Rein, Gde. Eisbach (GB GR)
- Subiaco, Benediktinerkloster (I)
Persons
- Albrecht V.,Herzog von Österreich, Albrecht II. dt. König (*1397 + 1439)
- Angelus, Abt des Zisterzienserstifts Rein (1399 - 1425)
- Bulle Papst Martins V.
- Leonhard, Prior des Karthäuserstifts Gaming (*)
- Marschall des Herzogs Albrecht V. von Österreich
- Matthias Rörer
- Nikolaus von Dinkelsbühl, Rektor der Wiener Universität
- Peter II., Abt des Benediktinerstifts Göttweig (1402 - 1431)
- Sarabaiten *
Göttweig, Stiftsarchiv, Urkunden (1058-1899) 1418 VII 03 - 23, in: Monasterium.net, URL </mom/AT-StiAG/GoettweigOSB/1418_VII_03-23/charter>, accessed at 2024-11-19+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success