Charter: Urkunden (1058-1899) 1448 XII 27
Signature: 1448 XII 27
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
27. Dezember 1448, Göttweig
Der Melker Profess Wolfgang von Neuburg1 berichtet Johann von Weilheim über den Stand der regularen Disciplin in Göttweig.Source Regest:
FUCHS, Göttweig II (=FRA II/52, Wien 1901) S. 420, Nr. 1355
FUCHS, Göttweig II (=FRA II/52, Wien 1901) S. 420, Nr. 1355
Copie unvollständig im Cod. H, 45, des Stiftes Melk.
Subiectionem etc. Venerabilis et merito amate pater! Duas hucusque in loco peregrinationis constitutus avolatas suscepi grate vespertiliones, quibus sufficienter pro nunc mihi insinuantur favor et amor in pectore vestrae paternitatis mihi repositi, quos usque in finem peto mihi conservari humiliterque deposco, quatenus crebro me peregrinum talibus nuntiis ipsa vestra paternitas visitare dignetur, quem unus duntaxat apex solet recreare. Nec imputet ipsa vestra paternitas, quod eidem vicissim non respondeo aut similiter, ut fortasse desiderat, tociens rescripsero tum propter ruditatem meam cum praecipue, quia locus extra stratam communem situs opportunes nobis denegat nuntios, etiamsi quid pro tempore nuntiandum occurrerit. De statu vero morali nescio, quid intimarem, cum negotia et status observantiae hic aliter stat, quam nobis fuit suggestum, immo multo aliter, quam ante biennium reliqueram. Importunos quosdam habebimus et haberemus, si quid cum serio egissemus, quod nondum fecimus,a et reliqua plura usque ad finem. Valeat vestra paternitas in filio de virgine nuper nato, qui et eandem sua gratia crebro visitare et illuminare dignetur, ut post aerumnas saeculi huius nequam bravium felicitatis aeternae attingere valeat. Ex Gotuico in solemnitate sancti Iohannis evangelistae anno 49.
Source Fulltext: FUCHS, Göttweig II (=FRA II/52, Wien 1901) S. 420
Original dating clause: in solemnitate sancti Iohannis evangelistae
Editions:
- Pez, Thes. anecdot. VI/III, 316 nr. CXXXIV, 2.
Language:
Notes:
1 Keiblinger, Melk I, 530 Anm. 2.
a Die folgenden Worte: et reliqua plura usque ad finem stammen von der H. Johann Schlitpacher's v. Weilheim.
Places
- Göttweig, Benediktinerstift (GB KR)
Persons
- Johann Schlitpacher von Weilheim
- Wolfgang von Neuburg, Profess des Benediktinerstiftes Melk
Göttweig, Stiftsarchiv, Urkunden (1058-1899) 1448 XII 27, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AT-StiAG/GoettweigOSB/1448_XII_27/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success