Charter: Urkunden (1058-1899) 1498 IX 03
Signature: 1498 IX 03
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
[1498 vor September 3], Göttweig
Abt Mathias I. von Göttweig benachrichtigt dem Rupert Spiegl, seinen Vertreter in Rom, von dem Hergange seines Processes mit dem Bischofe von Passau bis zu seiner Appellation an die römische Curie.Source Regest: FUCHS, Göttweig III (=FRA II/55, Wien 1902) S. 339, Nr. 2182
Copie in Cod. 894 (rothe nr., unfoliiert).
Venerabilis domine magister! Intelleximus sane litteras vestras, quibus dominatio vestra nos certiorem reddidit de quadam praetensa citatione contra personam nostram et pro parte dominorum episcopi Pataviensis et sui suffraganei Libariensis tacita veritate et expressa falsitate extorta, quam nuper diebus Mercurii, Iovis etc. in civitatibus Wiennae, Krems et Mauttern per edictum publicum executam perspeximus, quapropter non possumus non satis admirari, quod huiusmodi citatio per edictum publicum decreta sit, cum non solum tutus, verum etiam tutissimus ad monasterium nostrum optimo cuique pateat accessus. Vellem igitur scire libentissime has equidem personas, quae super huiusmodi citationis petitione et decreto in causa huiusmodi ausi fuere iurare et deponere et an contra tales tanquam suorum saluti in hac parte immemores in processu causae de iure excipiendum veniret, perscrutamini quaeso de hiis hactenus. Caeterum de meritis causae pro ingenioli mei modulo dominationem vestram statuimus et decrevimus informandam. Inprimis scitote quaedam ad informandam praetensam sententiam suffraganei Libariensis alias nequiter et de facto contra personam nostram latam et promulgatam in processu causae fore articulanda, qualiter dictus Libariensis nos citando ad oppidum Crems ad certos diem et horam competentem ad videndum et audiendum visitationem alias per dictum episcopum Pataviensem coeptam continuaverit. In quo quidem loco, cum nos per procuratores nostros ad hoc mandatum sufficiens habentes aliis pro tunc praepediti negotiis comparuissemus illis itaque comparentibus dictus Libariensis iudicium assertum nequiter et dolose contra nos instructum esse finitum allegabat subiungendo tamen, quod procuratores nostri summo mane iterum ad suam audientiam comparere deberent. Illis etenim summo mane denuo comparentibus intellexerunt eundem suffraganeum a loco recessisse et quandam praetensam sententiam definitivam in iure non subsistentem neque servatis terminis substantialibus de iure servandis contra nos nulliter et de facto promulgatam in valvis ecclesiae affixisse, a qua quidem sententia definitiva tanquam iniqua et frivola ad sedem metropolitanam per nos extitit appellatum. Cum autem constaret, quod idem metropolitanus foret nobis suspectissimus ex eo, quod suus esset archiepiscopus sibique amicissimus, ex tunc eandem appellationem inibi minime prosequi voluimus, sed causam huiusmodi per rescriptum apostolicum in partibus committere obtinuimus. prout dominatione vestrae clare innotescit. Quid autem coram his iudicibus delegatis actum sit, paulo clarius dominationem vestram informabo. Post dictarum literarum apostolicarum acceptationem iidem delegati decreverunt ad instantiam nostram citationem absque tamen inhibitione in spiritualibus contra nominatos. Citatione postmodum executa obtinuimus una cum nostris familiaribus beneficium absolutionis ad cautelam non obstante exceptione partis adversae in contrarium allegata. Illo sicut praemittitur obtento pars adversa obtulit secreto quandam appellationem ad sedem apostolicam, cui domini delegati ob reverentiam sedis apostolicae detulerunt. Eandem tamen pars adversa minime prosecuta fuit, quia non petiit apostolos infra terminum iuris, prout merito facere debuit, erga eandem desertavit et quomodo creditur, quod ex huiusmodi desertatione appellationis iudices praedicti iterum iudices esse incipiant, tamen pro nunc sunt inhibiti vigore illius citationis alias pro parte dictorum episcoporum per fraudem et dolum extortae, quae nemini patrocinatur, ut de caetero in causa huiusmodi procedere nollent. Deinde etiam hoc unum inter caetera audio, quod lite pendente nequeant causam probare in curia Romana per monasterii conventum ac alios viros fide dignos quasi per adversarios quidem, prout prudenter articularetur, nos fore dilapidatores bonorum monasterii ac aliorum quippe flagitiorum perpetratores, qualiter bona monasterii alias a predecessoribus non solum impignorata redemerimus, sed etiam alia a monasterio prorsus alienata recuperaverimus. Nam si id per literas patentes dicti conventus ac aliorum virorum fide dignorum, prout a plerisque etiam optimis viris ad dubium vertitur, probare potuissemus, hasce proxime dominationi vestrae cum praesenti latore transmississemusa litteras. Sed hoc idem a viris etiam peritis percipimus, quod ob defectum huiusmodi probationum literae remissoriales ad partes detinerentur, an autem eiusmodi literae in prima instantia detineantur, nos latet. Quare de his omnibus et singulis praemissis, quibus dominationi vestrae superius largius explicavimus, si quae sint, quae personam nostram et ius monasterii revelare potuerunt, praesenti cum baiulo quam primum nos reddite certiores. Nihil certe est, quod pars adversa articulare posset, cuius contrarium in partibus per testes sufficientes non ostenderemus. Casu, quo dominatio vestra alium inveniret modum ommissis litteris remissorialibus, quo intentum nostrum contra adversarios instruere queamus. etiam lubens obsequi conabor. In termino vero comparitionis agite, ut dominationem vestram agnoscanius nostrum accerrimuma contra partem adversam fore defensorem, oramus et obsecramus et quidquid ibi actum fuerit, nobis scribere non postergite. Pecuniam, si diligentiam feceritis, a nobis semper habebitis. Reliquum est, quod vehementer admirari solemus, quod dominatio vestra nihil scribat de his pecuniis, quas dominationi vestrae transmiserimus, in quos monasterii usus exposuerit. Cum autem illas nec in istam vel aliam monasterii ulilitatem dominationem vestram exposuisse intelligimus, multo certe nos difficiliores facitis alias ad transmittendum dominationi vestrae pecunias, cum non scimus, in quem monasterii fructum locatae sint. Scribite duntaxat, quomodo et qualiter exposite sint, pecunia de caetero vobis mittenda nunquam deerit. Quodsi nobis per dominationem vestram id obtinere contigerit et maximo et immortali beneficio nos devictos esse perpetuo arbitrabimur, cum nostro honori et utilitati monasterii perpetuaeque accepti dominationis vestrae beneficii memoriae hoc uno munere quam optime a dominatione vestra consultum erit. Nec nos pro tantis erga nos beneficiis ingratos aut immemores, ut plerique solent, dominatio vestra reperiet, sed potius dabimus enixe operam, ne ulla temporum caligo ita unquam ex nostro delebit animo atque simul in dies magis atque magis erga dominationem vestram observantiae cumulus augeatur, quo nos commendatissimos redderemus atque ad quaevis obsequia paratissimos. Valeatis etc.
Source Fulltext: FUCHS, Göttweig III (=FRA II/55, Wien 1902) S. 339-342
Comment
Die chronologische Einreihung dieses Briefes ergibt sich aus der Erwähnung der Appellation des Abtes an die römische Curie, sowie aus nr. 2181.Language:
Notes:
a Cod.
Places
- Krems (GB KR)
- Mautern (GB KR)
- Wien
Persons
- Bischof von Lipari, Weihbischof von Passau
- Christoph von Schachner, Bischof von Passau (1490 - 1500)
- Matthias I., Abt des Benediktinerstifts Göttweig (1489 - 1507)
- Rupert Spiegel, Magister, Agent des Abtes Matthias I. des Benediktinerstifts Göttweig an der päpstlichen Kurie
Göttweig, Stiftsarchiv, Urkunden (1058-1899) 1498 IX 03, in: Monasterium.net, URL </mom/AT-StiAG/GoettweigOSB/1498_IX_03.1/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success