Charter: Heiligenkreuz, Urkunden (~1133-1775) 1187 III 27
Signature: 1187 III 27
Add bookmark
Edit charter (old editor)
(1187) März 27, Verona
Papst Urban III. bestätigt der Abbtei heiligen Kreuz die dem Cistercienser-Orden zustehende Freiheit von Entrichtung gewisser Zehente.Source Regest: WEIS, Heiligenkreuz (=FRA II/11, 1856) S. 18, Nr. 14
Current repository:
Stiftsarchiv Heiligenkreuz (http://www.stift-heiligenkreuz.at)
Stiftsarchiv Heiligenkreuz (http://www.stift-heiligenkreuz.at)
Mit Bleibulle. Material: Pergament
Urbanus episcopus seruus seruorum dei. Venerabilibus fratribus archiepiscopis, episcopis, et dilectis filiis, abbatibus, prioribus, archidiaconis, decanis, presbiteris, et aliis ecclesiarum prelatis, ad quos littere iste peruenerint, salutem et apostolicam benedictionem. Quia plerumque ueritatis integritas per minorem intelligentiam aut malitiam hominum deprauatur, non uidetur incongruum, si ea etiam, que manifeste dicta uidentur, ad omnem ambiguitatis scrupulum amouendum euidentius exponantur, et turbatoribus ueritatis omnis auferatur contradictionis occasio, qua ea, que recte dicta sunt, aliqua ualeant obumbratione fuscari. Accepimus autem, quod, cum dilectis filiis nostris abbati et monachis sancte Crucis, sicut et aliis Cisterciensis ordinis fratribus, a patribus et predecessoribus nostris concessum sit, et a nobis ipsis postmodum indultum et confirmatum, ut de laboribus, quos propriis manibus aut sumptibus excolunt, nemini decimas soluere teneantur, quidam ab eis nichillominus contra indulgentiam apostolice sedis decimas exigere et extorquere presumunt, et praua ac sinistra interpretatione apostolicorum priuilegiorum capitulum peruertentes asserunt, de noualibus debere intelligi, ubi noscitur de laboribus esse inscriptum. Quum igitur manifestum est omnibus, qui recte sapiunt, interpretationem huiusmodi peruersam esse et intellectui sano contrariam, cum secundum capitulum illud ab solutione decimarum tam de terris illis, quas deduxerunt uel deducunt ad culturam, quam de terris etiam cultis, quas propriis manibus uel sumptibus excolunt, liberi sunt penitus et inmunes; ne ullus contra eos materiam habeat||
malignandi, uel quomodolibet ipsos contra iusticiam molestandi, uobis per apostolica scripta mandamus atque precipimus, quatinus omnibus parochianis uestris auctoritate nostra prohihere curetis, ne a memoratis fratribus de noualibus, uel de aliis terris, quas propriis manibus uel sumptibus excolunt, seu de nutrimentis animalium ullatenus decimas presumant quomodolibet extorquere. Nam si de noualibus tantum uellemus intelligi, ubi ponimus de laboribus, de noualibus poneremus, sicut in priuilegiis quorumdam aliorum apponimus. Quia uero non est conueniens uel honestum, ut contra instituta sedis apostolice ueniatur, que obtine re dehent inuiolabilem firmitatem, mandamus uobis firmiterque precipimus, ut, si qui laici, clerici, monachi siue canonici contra priuilegia sedis apostolice predictos fratres decimarum exactione grauauerint, laicos excomunicationis sententia percellatis, clericos, canonicos, siue monachos contradictione, dilatione et appellatione cessante ab officio suspendatis, et tam excomunicationis quam suspensionis sententiam faciatis usque ad dignam satisfactionem inuiolabiliter ohseruari. Ad hoc presentium uobis auctoritate precipiendo mandamus, quatinus, si quis in predictos fratres manus uiolentas iniecerit, eum accensis candelis publice excomunicatum denuntietis et faciatis ab omnibus excomunicatum cautius euitari, donec congrue satisfaciat predictis fratribus et cum litteris diocesani episcopi rei ueritatem continentibus apostolico se conspectui representet. Datum Verone VI. kalendas Aprilis.

Source Fulltext: WEIS, Heiligenkreuz (=FRA II/11, 1856) S. 18-19
Original dating clause: VI. kalendas Aprilis
Editions:
- Pez, Thesaur. VI, II, pag. 42, Nro. 60
Language:
Places
- Heiligenkreuz, Zisterzienserabtei
Persons
- Urban III., Papst (1185-1187, Aussteller, Siegler)
Heiligenkreuz, Stiftsarchiv, Heiligenkreuz, Urkunden (~1133-1775) 1187 III 27, in: Monasterium.net, URL </mom/AT-StiAH/HeiligenkreuzOCist/1187_III_27/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success