useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Heiligenkreuz, Urkunden (~1133-1775) 1222 I 19
Signature: 1222 I 19
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1222 Januar 19, Lateran
Bulle des Papstes Honorius III. für den Cistercienser-Orden in Betreff der Zehentfreiheit desselben bei sogenannten Neugereuten.
Source Regest: WEIS, Heiligenkreuz (=FRA II/11, 1856) S. 58, Nr. 45
 

orig.
Current repository
Stiftsarchiv Heiligenkreuz (http://www.stift-heiligenkreuz.at)

Mit Bleibulle. Material: Pergament
    Graphics: 
    x
    Honorius episcopus seruus seruorum dei dilectis filiis abbati Cisterciensi et vniuersis coabbatibus eius et fratribus sub eodem ordine deo seruientibus salutem et apostolicam benedictionem. Contingit interdum, quod nonnulli propriis incumbentes affectibus, dum sanctionum sensum legitimum ad sua uota non habent accomodum, superinducunt adulterum intellectum in temporali compendio eternum dispendium non timentes. Sane quia, sicut audiuimus, quidam suo nimis inherentes ingenio, nimiumque uoluntarii concilii generalis interpretes de noualibus post idem concilium acquisitis a uobis intendunt decimas extorquere, ne super hiis uos contingat indebita molestatione uexari, nos interpretationem illorum intellectui constitutionis predicti concilii super Cisterciensium decimis edite asserimus peregrinam. In ipsa quidem expresse cauetur, ut de alienis terris et amodo acquirendis, si eas propriis manibus aut sumptibus colueritis, decimas persoluatis ecclesiis, quibus ratione prediorum antea soluebantur. Vnde, si ad prope positum aciem discretionis extenderent aduertentes nichillominus, de quibus noualibus apostolica sedes intelligat indulgentiam super talibus piis locis concessam non sic circa noualia noue interpretationis ludibrio ingenia fatigarent. Inhibemus ergo auctoritate presentium, ut nullus a uobis de noualibus a tempore concilii excultis uel in posterum propriis manibus aut sumptibus excolendis decimas exigere uel extorquere presumat. Nulli ergo omnino hominum liceat, hanc paginam nostre inhibitionis infringere, uel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Laterani XIIII.o kalendas Februarii, pontificatus nostri anno sexto.
    Source Fulltext: WEIS, Heiligenkreuz (=FRA II/11, 1856) S. 58-59

    Original dating clauseXIIII.o kalendas Februarii



    LanguageLatein
    Places
    • Lateran
    Persons
    • Papst Honorius III. (1216-1227), Aussteller
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.