useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Heiligenkreuz, Urkunden (~1133-1775) 1257 IV 12
Signature: 1257 IV 12
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1257 April 12, Klagenfurt
Ulrich, Herzog von Kärnthen, bestätigt und erneuert die Stiftung seines Vaters, des Herzogs Bernhard, bei der Abbtei heiligen Kreuz.
Source Regest: WEIS, Heiligenkreuz (=FRA II/11, 1856) S. 135, Nr. 137
 

orig.
Current repository
Stiftsarchiv Heiligenkreuz (http://www.stift-heiligenkreuz.at)

Mit Siegel. Material: Pergament
    x
    In nomine domini amen. Quoniam ea, que geruntur in tempore, simul cum fluxu temporis elabuntur, necesse est, vt queque gesta digna memoria seu contractus testimonio littere, que nullam obliuionem patitur, eternentur. Hinc est igitur, quod nos Vlricus dei gracia dux Karinthie et dominus Carniole tenore presentium exponimus tam presentibus quam futuris intuentibus presens scriptum, quod nos considerato precipiti fluxu carnis et conditionis humane interitum insperatum, que conditio multo ad uicia est pronior quam virtutes, quibus nullum melius elemosina remedium inuenitur, que peccata sicut aqua ignem extinquit; ideo pro remedio anime nostre ac progenitorum nostrorum monasterio sancte crucis in Austria, cui pre aliis monasteriis speciali affectione tenemur eo‚ quod idem a nostris progenitoribus est fundatum, ibique plures ex nostro genere requiescant, sex soumas olei, quas dominus et pater noster felicis recordationis antea dederat, ex parte nostri similiter dare vouemus omni anno. Pro quibus eidem monasterio annis singulis comparandis sex mansos soluentes sex marcas, quatuor in Svrwich sitos penes sanctum vitum forum nostrum, vnum in Prukdorf, et sextum in paruo Goestevlich libera donatione donauimus in perpetuum possidendos. Quos redditus ab omnibus exactionibus seu infestationibus nostrorum iudicum seu officialium seu etiam preconum eximimus vsquequaque. Renuntiantes in integrum tam iuri aduocaticio, quam aliis quibuslibet iuribus in eisdem, sed libere omni eo iure, quo nos freti sumus in ipsis, predicto monasterio deseruiant bona eadem in eternum, ad quod nos testimonio presencium obligamus. Pro quibus sex marcis sex sovme olei annis singulis emi debent, ex quo oleo sepulcra progenitorum nostrorum in ipsius ecclesie capitulo die noctuque vno lumine illustrentur, residuum eius usui conuentus tempore quadragesime tribuendum. Ipsi preterea monasterio sancte crucis eam graciam fecimus, quod tam de predicta nostra elemosina, quam aliis quibuslibet victualibus seu rebus aliis, que ad usus ipsius monasterii per nostrum dominium traducuntur, nulla a nostris officiariis recipiantur thelonea seu tributa, sed sub nostro et post nos sub heredum nostrorum et successorum conductu et defensione secure ac pacifice transeant terram nostram. Ne autem predicte donacionis nostre libertas in suis iuribus in posterum ab aliquo infirmetur, predictam cartam sigilli nostri munimine duximus roborandam. Cuius rei testes sunt Heinricus filius noster, Vlricus venerabilis prepositus de Volchenmarch, Livtoldus plebanus noster de Chrich, Hartvicus dapifer de Chrich, Willehelmus de Minchendorf, Haynricus cappellarius Haidenricus et Albertus fratres de Hayleke, Ch. noster notarius et alii quam plures. Actum apud Chlagenfurt anno domini M.°CC°L.°VII.mo Indictione XIIII.a pridie ydus Aprilis.
    Source Fulltext: WEIS, Heiligenkreuz (=FRA II/11, 1856) S. 135-136

    Original dating clausepridie ydus Aprilis



    LanguageLatein
    Places
    • Klagenfurt (GB K)
    • Münchendorf (GB MD)
    • Völkermarkt (GB VO)
    • Zisterzienserstift Heiligenkreuz
    Persons
    • Albert von Hayleke, Bruder Heidenreichs (Zeuge)
    • Hartwig, Truchsess von Krieg (Zeuge)
    • Heidenreich von Hayleke, Bruder Alberts (Zeuge)
    • Heinrich, Sohn Herzog Ulrichs von Kärnten (Zeuge)
    • Kaplan Heinrich (Zeuge)
    • Leutold, Pfarrer von Krieg (Zeuge)
    • Ulrich III., Herzog von Kärnten (1256-1269) Aussteller, Siegler
    • Ulrich, Propst von Völkermarkt (Zeuge)
    • Wilhelm von Münchendorf (Zeuge)
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.