useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Heiligenkreuz, Urkunden (~1133-1775) 1283 V 09
Signature: 1283 V 09
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1283 Mai 9, Wien
Albrecht, Herzog von Österreich, beurkundet eine auf Anfrage des Abbtes von heiligen Kreuz vor der Hofschranne zu Wien geschöpfte Entscheidung in Betreff der Ausübung der Gerichtsbarkeit und des Weingartenbaues.
Source Regest: WEIS, Heiligenkreuz (=FRA II/11, 1856) S. 232, Nr. 253
 

orig.
Current repository
Stiftsarchiv Heiligenkreuz (http://www.stift-heiligenkreuz.at)

Siegel fehlt. Material: Pergament
    Graphics: 
    x
    Nos Albertus dei gracia dux Austrie et Stirie, dominus Carniole, Marchie ac Portusnaonis ad vniuersorum noticiam volumus peruenire, quod nobis prouinciali iudicio presidentibus apud Wiennam reuerendus pater dominus Heinricus abbas monasterii sancte crucis Cisterciensis ordinis coram nobis per sententiam inquirere petiit et rogauit, vtrum in villis aliquibus, in quibus iudicium siue iudicandi auctoritas sibi et suo monasterio attineret, de vniuersis et singulis causis in ipsis villis emergentibus non solum in fundo monasterii proprio verum etiam in stratis publicis et plateis dictus abbas uel suus officialis haberet cognoscere, iudicare et etiam deffinire; et fuit communi ministerialium et aliorum fidelium nostrorum tam assidentium quam astantium sententia difinitum, quod in villis huiusmodi, in quibus iudicium seu iudicandi auctoritas memoratum abbatem et suum monasterium respicit, ipse abbas vel suus officialis de uniuersis causis, que in eisdem villis emerserint, causis sanquinum dumdaxat exceptis, tam in fundo proprio quam etiam in stratis publicis et plateis plene cognoscere habeat ac etiam iudicare. Preterea prelibato abbate instante amplius coram nobis sententia legitima communi examine confirmauit, quod, si ipse abbas aut monasterii sui homines in bonis aut curtibus monasterii aliquos agros in vineas redegerunt, magister montium vinearum, qui Perchmeister dicitur, nullum sibi in eisdem vineis ius ratione commutationis huiusmodi uendicet vel usurpet ita, quod fundus huiusmodi taliter alteratus non obstante forma alterationis huiuscemodi in pristinis libertatibus et iuribus sicut agriculture tempore conseruetur. Nos itaque sentencias huiusmodi coram nobis rite sic latas et prouide approbatas auctoritate presentium confirmamus dantes has nostras litteras in testimonium super eo. Datum Wienne anno domini Millesimo ducentesimo octogesimo tercio, VII.° idus Maii.
    Source Fulltext: WEIS, Heiligenkreuz (=FRA II/11, 1856) S. 232

    Original dating clauseVII.° idus Maii



    LanguageLatein
    Places
    • Wien
    • Zisterzienserstift Heiligenkreuz
    Persons
    • Albrecht I. von Habsburg, Herzog von Österreich (1282-1308), Aussteller
    • Heinrich III. Schinweis, Abt in Heiligenkreuz (1262-1284)
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.