Charter: Heiligenkreuz, Urkunden (~1133-1775) 1489 IX 13
Signature: 1489 IX 13
Add bookmark
Edit charter (old editor)
13. September 1489, Citeaux
Das Generalcapitel ermahnt, den päpstlichen Collector Sigismund Venitzer, Canonicus von Mainz, freundlich aufzunehmen und bezüglich des Ordenszehents, der schon im Vorjahre im Capitel beschlossen wurde, mit ihm einig zu werden. Vidimiert 1493, 29. Juni, Wien, auf Wunsch des Abtes Michael von Heiligenkreuz.Source Regest: Zisterzienser-Chronik 12 (1900) S. 369, Nr. 46
Current repository:
Stiftsarchiv Heiligenkreuz (http://www.stift-heiligenkreuz.at)

Ohne Siegel. Notarius Description: Nicolaus abbas Pomerii.Material: Pergament
Nos frater Johannes, abbas Cistercii, ceterique diffinitores Capituli generalis Cisterciensis Ordinis notum facimus universis, quod in eodem Capitulo generali apud Cistercium die tertia decima mensis Septembris anno millesimo quadringentesimo octuagesimo nono celebrato facta fuit quaedam diffinitio, cujus tenor sequitur et est talis. Quemadmodum in nostro generali Capitulo conclusum exstitit anno jam proxime transacto, licet noster Ordo Cisterciensis sanctissimae sedi apostolicae sine medio subjectus, itaque ab eadem sede multiplicibus et maximis privilegiis, libertatibus exemptionibus et gratiis munitus tam jure subjectionis debitaeque servitutis quam susceptorum beneficiorum condignae||
recompensationis ad obediendum in omnibus possibilibus Sanctissimo domino nostro Papae tanquam optimo suo patri benefactorique piissimo obligatissimum se cognoscat: multo tamen amplius hac tempestate cum largifluis copiosissimisque gratiarum ubertatibus, quibus nedum dotari sed et abundantissime perfundi se in dies experitur, ab eodem clementissimo suo dilectore, promotore, defensore et protectore, beatissimo videlicet in Christo patre et domino nostro domino Innocentio, sacrosanctae romanae ac universalis ecclesiae summo pontifice moderno, cujus sanctum novit desiderium truculentissimis fidei christianae hostibus, quanto citius superna faverit clementia, potenti manu resistere; quas ob res praefatus noster Ordo Cisterciensis non immerito astringitur, ut jam dicto Sanctissimo domino nostro quibus poterit obsequiis occurrat. Superiori||
igitur anno generale Capitulum susceptis (sic) clementissimi Summi pontificis desiderio post multas et graves deliberationes propter causas et rationes praefatas et ut dictus S. d. n. deinceps Ordinem ipsum affectuosius habeat commendatum, conclusit offerre eidem unum charitativum subsidium per modum decimae; illud quod sibi per reverendum dominum Cisterciensem nomine Ordinis praesentare voluit; sicut et fecit; explicans, eos, qui jam forte in aliquibus provinciis talem solverant decimam seu subsidium, cunctos debere manere inanes alios autem illud generose et absque contradictione debere solvere. Ad cujus subsidii unius decimae a toto ipsius Cisterciensi Ordine atque omnibus aliis monasteriis et locis conventualibus semel dumtaxat suo apostolatus tempore, absque Ordinis et privilegiorum ac jurium praejudicio levendi (!). Eadem Sanctitas sua egregium virum dominum Sigismundum Venitzer beatae Mariae ad gradus Maguntinensem Canonicum Sanctissimi domini nostri Papae familiarem nuntium ac collectorem fecit et constituit. Omnes igitur et singulos Ordinis abbates, abbatissas, priores, commendatarios, ceterosque monasteriorum et locorum regularium nostri Ordinis Cisterciensis regimini praesidentibus ubilibet constitutos benigne hortatur, rogat, monet generale Capitulum et nibhilominus eisdem in virtute salutaris obedientiae districte praecipit, ut eundem dominum collectorem, dum ad eos vel eorum loca devenerit, benigne suscipiant et cum ipso rationabiliter super hujusmodi decima componant; taliterque faciant, ut a saepe dicta Sanctissima sede apostolica ipse noster Cisterciensis Ordo favores et gratias ampliores semper obtinere mereatur; prout saepedictus Reverendissimus dominus noster Cisterciensis suis in litteris patentibus latius exponit; quibus fidem indubiam idem capitulum praecipit accomodari. Datum Cistercii sub appensione sigilli diffinitorum, die, mense, loco quibus supra.||
||
Ad requisitionem Reverendi in Christo patris et domini domini Michaelis abbatis monasterii Sanctae Crucis in ducatu Austriae, Ordinis Cisterciensis collatio nata et auscultata est haec praesens copia per me Johannem Lawn de Nova Civitate Aulmon (?) clericum Ratisbonensis diocesis, publicum sacroimperiali auctoritate notarium ac almae universitatis studii Wiennensis scribam juratum et concordat penitus cum originali. Actum Wiennae penultimo Junii anno . . LXXXXIIIo praesentibus ibidem venerabilibus viris magistro Johanne Muntz ex Plabeverum (?) collegiato collegii ducatus praefatae universitatis Wiennensis, et Mathia Sekeresch de Ulmatz, apostolica auctoritate notario publico, clericis non conjungato et conjungato Constantiensis et Jaurin. dioec. testibus ad praemissa vocatis pariter et requisitis.

Source Fulltext: Zisterzienser-Chronik 12 (1900) S. 369-370
Original dating clause: die tertia decima mensis Septembris
Editions:
- Rubr. 59. Fasc. VIII. n.9.
Language:
Places
- Citeaux
Heiligenkreuz, Stiftsarchiv, Heiligenkreuz, Urkunden (~1133-1775) 1489 IX 13, in: Monasterium.net, URL </mom/AT-StiAH/HeiligenkreuzOCist/1489_IX_13/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success