useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Heiligenkreuz, Urkunden (~1133-1775) 1494 IX 13
Signature: 1494 IX 13
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
13. September 1494, Citeaux
Das Generalcapitel ernennt den Abt von Heiligenkreuz zum Visitator des Klosters Pilis in Ungarn.
Source Regest: Zisterzienser-Chronik 12 (1900) S. 372, Nr. 49
 

orig.
Current repository
Stiftsarchiv Heiligenkreuz (http://www.stift-heiligenkreuz.at)

Anhängender Siegelrest. Notarius Description: Fr. Conradus Leonberger m. p.Material: Pergament
    Graphics: 
    x
    Nos frater Johannes abbas Cistercii ceterique diffinitores Capituli generalis Ordinis Cisterciensis notum facimus quod in eodem generali Capitulo die XIII. mensis Septembris anno domini millesimo quadringentesimo nonagesimo quarto apud Cistercium celebrato facta fuit quaedam diffinitio cujus tenor sequitur et est talis. Cum abbates monasterii de Pelisio in Ungaria ut plerumque hactenus fuerunt, sicut et nunc modernus abbas est, commissarii Domini Reverendissimi D. Cisterciensis ac Capituli generalis habuerintque potestatem omnia et singula monasteria Ordinis in regno Ungariae visitanda, reformanda et per consequens ut ipsi intelligant Commissarii a nullo alio debuerint visitari, reformari in non parvum aliquorum monasteriorum detrimentum. Quare praesens generale Capitulum praecipit et mandat abbati monasterii de Sancta Cruce in Austria, ut monasterium de Pelisio iuxta formam et statuta Ordinis reformet, visitet, corrigat, emendet in capitibus et in membris tam in spiritualibus quam in temporalibus omnia et singula, quae secundum deum et regulam invenerit et cognoverit visitanda, corrigenda et emendanda. Ipsique abbati de Pelisio, quando .... petierit et requisiverit in suis commissionibus exequendis consilio, auxilio et favore assistendi et fideliter adjuvandi in plenaria Ordinis potestate. Datum in diffinitorio nostro Cistercii sub appensione sigilli diffinitorum ejusdem Capituli generalis, die, mense, anno et loco supradictis.
    Source Fulltext: Zisterzienser-Chronik 12 (1900) S. 372

    Original dating clausedieXIII. mensis Septembris

    Editions
    • Rubr. 60. Fasc. I. n.2.


    LanguageLatein
    Places
    • Citeaux
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.