Charter: Heiligenkreuz, Urkunden (~1133-1775) 1497 IX 14
Signature: 1497 IX 14
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
14. September 1497, Citeaux
Das Generalcapilel beschließt die weitere Einhebung der Ordenssteuer von 1479/80 auf 5 Jahre, bestimmt Einnehmer und die auf die einzelnen Klöster entfallende Taxe.Source Regest: Zisterzienser-Chronik 12 (1900) S. 59, Nr. 55
Current repository:
Stiftsarchiv Heiligenkreuz (http://www.stift-heiligenkreuz.at)

Kleiner Siegelrest. Notarius Description: Symon abbas Roserii (Mit Handzeichen).Material: Pergament
Generale Capitulum Ordinis Cisterciensis. Notum sit universis praesentes Iitteras inspecturis, quod in eodem Gen. Capitulo die decima quarta mensis Septembris anno d. millesimo quadringentesimo nonagesimo septimo apud Cistercium celebrato facta fuit quasdam diffinitio . . . Matura profundaque deliberatione praesens Gen. Capitulum materias Ordinis tam communes quam particulares pertractans, attentum circa temporalem totius religionis statum convertit studium. Quia enim propter commendarii multiplicationem in diversis mundi partibus, propter etiam multorum monasteriorum per guerrarum vastitates ceteraque mundialia impedimenta contributiones annuae a certis annis fuerunt adeo diminutae, ut nullatenus sufficiant ad portandum necessarias expensas communes Ordinis, cujusmodi sunt: Expensae annuae Capituli generalis, stipendia reverendissimi domini protectoris et domini procuratoris aliaque agenda Ordinis in curia Romana, nec non expensae nuntiorum et processuum per anni decursum, provisiones collegiorum, solutio pensionum seu reddituum communium per Ordinem debitorum ad sommam sexcentarum librarum turonensium ascendens, solutio insuper pecuniarum per||
diversos patres Ordinis ad liberandum Ordinem de bancho et voragine ustrarum liberaliter pro impetrationibus diversorum amplissimorum privilegiorum tam a Sancta Sede apostolica quam a pluribus principibus temporalibus acceptorum et idcirco propter magnam communem Ordinis paupertatem, cum qua ejus virtus infirmari comprobatur, frequentius querelae, seu potius controversiae, dissensiones, odia et detractiones variae inter multas Ordinis personas agitantur, aliis unum, aliis aliud pro et contra afferentibus, ut optime noverunt patres, qui Capitulorum Generalium celebrationem, multerumque colloquia frequentare solent. Quae omnia ad aures usque Summi Pontificis devenerunt. Cumque nullus alius videatur modus, rebus istis satisfaciendi, nec pro nunc expediat, subsidia caritativa cum ipsis contributionibus imponere, Summus ipse Pontifex per rescripta authentica districtius sub certis censuris praecepit Generali Capitulo, ut aliter hujusmodi contributiones depromeret, ut absque monasteriorum magno gravamine congrua proportione ad substantias monasteriorum haec ita disponeret, quoad provide et sufficienter rebus praedictis sufficeret.||
Postquam autem hujusmodi debita communia Ordinis essent persoluta, iterum dictum Generale Capitulum sommas seu taxas aut astallationes contributionum numeret, quantum expedire judicaverit ad satisfaciendum aliis expensis communibus Ordinis; non tamen contributiones tanquam census determinati et annui sed potius sicut symbolum solutionis cujusdam prandii vel operis, ad quod plures concurrunt, reputentur, ut juxta expensae quantitatem nunc plus nunc minus persolvatur. Cui quidem mandato apostolico tanquam Ordini summe necessario Generale Capitulum anno domini millesimo, quadringentesimo octuagesimo nono parens debito respectu ad taxas tempore felicis recordationis domini Benedicti papae duodecimi factas et ad valores seu statum monasteriorum prout tunc fuit possibile, moderationem seu taxarum declarationem unanimi omnium consensu fecit, eamque tanquam justam et sanctam anno nonagesimo certisque annis sequentibus confirmavit, sperans, quod si omnes liberaliter quottas suas persolverent, brevi tempore major pars hujusmodi debitorum absolvi potuisset et ex consequente hujusmodi taxa proportionaliter statim minuerentur. Quidam vero boni Ordinis zelatores licet numero pauci respective, taxas illas sibi impositas prompte persolverunt, reliquorum vero plures, propriae opinioni inhaerentes et communem Ordinis statum parum curantes, nonnisi sicut prius et plures nihil solvere voluerunt; et inde graves in diversis mundi partibus adversus Ordinem per hujusmodi contradictores suscitati sunt Processus. Quas ob res contributiones||
valde parum ex tunc emendatae fuerunt, prout clare latius computationes singulis annis per Generale Capitulum auditae et approbatae ostendunt. Interim Reverendissimus dominus Cisterciensis ea, quae jam diversis annis prateritis saepius proposuerat, consumans rursum verbis et scriptis Capitulo Generali exposuit, nullum judicio suo efficacius superesse remedium, nisi quod in diversis mundi partibus diversi per Gen. Capitulum et non per ipsum constituantur commissarii cum potestate dictas levandi contributiones cum restis, venientesque ipsi commissarii singulis annis ad Capitulum omne afferant receptum simul et computationes, vel saltem mittant, designando expresse, quid et quantum a||
quolibet monasterio fuit receptum. Tunc Generale Capitulum haec omnia colligens inprimis solvat expensas Capituli Generalis, deinde alias communes illius anni; id autem quod supererit, fideliter et proportionabiliter distribuatur ad solvendum debita communia Ordinis secundum hujusmodi superabundantiae facultatem; hoc siquidem medio justitia rainistrabitur et pradictae querelae, contentiones et divisiones inter multas personas Ordinis sopientur. Plures siquidem statum Ordinis ignorantes asserunt, contributiones vel in toto vel pro majore parte contra rationem voluntatibus et usibus domini et domus Cisterciensis applicari et ex hoc omnem Ordinis statum in paupertate constitui,||
Cisterciensibus oppositum constanter firmantibus et dicentibus, se et eorum monasterium per innumerabiles de Ordine Cisterciensium pro suis diversis nec evitabilibus incessanter visitantes, nec non pro diversis aliis rebus Ordinis, tam in sustentatione maximorum aedificiorum soli usui Capituli Generalis servientium, quam alias multipliciter Ordinem depauperare, et inevitabiliter dampnificari, eosque propterea multas et magnas in victu, vestitu et aliis necessitatibus sufferre indigentias et paupertates, pro quibus nullam penitus ab Ordine, sive de dictis contributionibus sive quovis alio modo recipiunt recognitionem seu recompensationem, siquidem contributiones, quas dominus Cisterciensis congrue recipit, fideliter et integraliter Ordini computat, nec unus obolus ex eis ad usum domini vel domus Cisterciensis applicatur. Et idcirco, ut praefatus dominus Cisterciensis dicebat, ne Ordo ad irreparabilem tendat ruinam, expedit rerum praemissarum modo praemisso aut alio utiliori per Generale Capitulum ordinando cognoscere, ut de remedio provideatur opportuno. Praemissis igitur per Generale Capitulum matura et profunda deliberatione tam in praesentia quam in absentia praefati Reverendissimi domini Cisterciensis attente consideratis et digestis ad fructuosum ponendum Ordinem in dictis rebus Ordinis concordi decreto conclusit et enuntiavit, moderatiouem seu taxam supradictam propter causas praedictas per sequens quinquennium continuari, declarando, quod per libram in Gallia et partibus cisalpinis intelligitur libra turonensis, in Hispania et Germania florenus, ibidem in usum habentes et in aliis regionibus per imperialis et communior pena auri ut ducatus etc. etc. Ne autem rebelles seu contradictores pro contradictione commodum reportent, declaravit, quod quicunque a dicto anno octuagesimo usque ad praesentem non solverint dictam taxam tunc, ut praemittitur, etiam auctoritate apostolica factam, per commissarios Ordinis ad solvendum arreragia seu restas viriliter et indissimulanter sicut per quinquennium sequens omnes ad solvendam dictam taxam seu restas cum rationabilibus expensis per Ordinis et Sanctae Sedis censuras compellantur. Dictum insuper Generale Capitulum praemissi Reverendissimi domini Cisterciensis consilium utile et necessarium judicans declaravit, per diversas mundi partes diversos esse constituendos commissarios, quibus et eorum cuilibet in virtute salutaris obedientiae et sub censuris Ordinis pracipitur, ut quilibet in limitibus sibi assignatis debitum faciens, contributiones praadictas juxta taxas in suis commissionibus astallatas seu declaratas cum restis seu arreragiis et rationabilibus expensis per se vel per deputatos suos regulares vel saeculares tempore opportuno levent seu levari faciant et quittantias dent, quas Generale Capitulum ex nunc acceptat. Contradictores seu praemissa solvere non volentes aut dififerentes tam abbates, commendatarios, cellerariosque, bursarios seu receptores et officiarios dictorum monasteriorum tam religiosos quam saeculares per dictas censuras ad solvendum realiter et de facto cum rationabilibus expensis, etiam in moneta cursibili compellant. Quod si fors quispiam oppositum faciens aliquas sententias ecclesiasticas incurrerit, si, tandem reatum confitens et debita solvens absolutionem humiliter requisierit, dat Generale Capitulum omnibus commissariis in limitibus suis auctoritatem ac potestatem, tales absolvendi et etiam citandi ad proximum Generale Capitulum, quos citandos esse declarare cognoverint cum intimationibus consuetis. Ipsi vero commissarii sub censuris Ordinis tenebuntur singulis annis ad tunc sequens Generale Capitulum omnem receptam||
sommam cum bene declaratis computationibus, ut praemissum est, ad Generale Capitulum personaliter afferre aut legitimo instrumento, si impediuntur, per fidelem nuntium transmittere, et pecunias ipsas in manibus Reverendissimi Cistercii fideliter aut ubi Generale Capitulum determinaverit reponere, fideles computationes, ut praemittitur, de omnibus eidem Capitulo Generali offerendo, ut omnia veniant in lucem et cognitionem personarum Ordinis.||
Generale itaque Capitulum sufficienter informatum de sufficientia, ydoneitate et diligentia domini abbatis de Sancta Cruce praemissa omnia et singula sibi in et super monasteriis cum suis quottis seu taxis subscriptis et sub conditionibus superius declaratis committit. Quod si forsan abbates conquerantur, taxas illas non fuisse recte partitas secundum et juxta monasteriorum facultates, dat Generale Capitulum aucetoritatem Ordinis abbati commissario, habendi desuper conferentiam cum tribus aut quatuor de notabilioribus abbatibus suae commissionis et eorum consilio taxas aliter rationabiliter distribuendi seu partiendi, ita tamen ut totalis somma non diminuatur. Invocato ad praemissa et ea tangentia, si opus fuerit, brachii saecularis auxilio, consilio et favore. Omnibus igitur et singulis eorundem monasteriorum subscriptorum abbatibus, commendatariis, prioribus, ccllerariis, bursariis, procuratoribus et receptoribus et quibuscunque officiariis nostri Ordinis et regularibus personis firmiter in virtute salutaris obedientiae ac sub excommunicationis et aliis sententiis, censuris et poenis superius declaratis et in posterum per dictum Capitulum et dictos commissarios deputatos declarandis praecipiendo, quatenus in praemissorum executione eisdem commissariis et eorum deputatis et substituendis collectoribus et nuntiis praedictarum contributionum humiliter pareant||
et devote obediant. Datum in diffinitorio nostro sub appensione sigilli diffinitorio ejusdem Capituli Generalis sub anno, die, mense et loco praedictis. Sequuntur nomina dictorum monasteriorum: de Hylaria Septem florenos renenses, de Cella Angelorum septem florenos renenses, de Pawentenberg (sic) septem florenos renenses, de Valle Dei Septem florenes renenses, de Zwetzlla decem florenos, de Sancta Cruce quindecim florenos renenses, de Sancta Trinitate sex florenos renenses, de Runa quindecim florenos renenses, de Victoria decem florenos renenses, de Campoliliorum duodecim florenos renenses, de Psitich sex florenos renenses, de Landstra (sic) sex florenos renenses. Datum ut supra. De Novumonte sex florenos renenses, de Altovado septem florenos renenses, de Altofonte quinque florenos renenses. Datum ut supra.

Source Fulltext: Zisterzienser-Chronik 12 (1900) S. 59-63
Original dating clause: die decima quarta mensis Septembris
Editions:
- Rubr. 60. Fasc. IV. n.3.
Language:
Places
- Citeaux
Heiligenkreuz, Stiftsarchiv, Heiligenkreuz, Urkunden (~1133-1775) 1497 IX 14, in: Monasterium.net, URL </mom/AT-StiAH/HeiligenkreuzOCist/1497_IX_14/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success