Charter: Urkunden (777-1894) 0975 VI 11
Signature: 0975 VI 11
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
11. Juni 975, Erfurt
K. Otto II. erneuert dem Bischof Piligrim von Passau die Schenkung der Abtei Kremsmünster.Source Regest: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 61
x
In nomine sanctae et indiuidue trinitatis. Otto diuina clementia Imperator Augustus. Nouerit omnium fidelium nostrorum tarn praesentium quam et futurorum industria, qualiter uenerabilis Piligrimus sanctae Patauiensis aecclesiae episcopus obtutibus serenitatis nostrae adtulit quasdam sui Kartas episcopatus, in quibus continebatur, qualiter piae recordationis antecessores nostri Hludowicus et Arnolfus imperatores quamdam sui iuris Abbatiam Chremisa vocitatam ad Patauiensem aecclesiam, quae est in honore sancti Stephani prothomarthyris Christi constructa et dedicata, ubi sanctus Valentinus confessor Christi corpore requiescit, iure imperiali donauerint, obsecrans pietatis nostrae munificentiam, ut eas nostre quoque auctoritatis roboratione renouaremus. Idcirco non suae solum seruitutis assiduitate commoniti sed et interuentu fidelium nostrorum Willigisi et Gereonis archiepiscoporum incitati iustis eius praecibus assensum praebuimus et eandem abbatiam cum omnibus iuste et legaliter pertinentibus ad praefatam aecclesiam sancti Stephani, ubi Piligrimus pontifex praeesse dinoscitur, donamus et imperiali uigore perpetualiter roboramus eo uidelicet tenore, ut sepedictae aecclesiae rectores eandem iam dictam Abbatiam sine alicuius contradictione atque molestia securiter teneant atque possideant. Et ut haec nostrae donationis et renouationis auctoritas ueriorem firmioremque per cuncta uoluentis mundi curricula optineat uigorem, iussimus hanc cartam conscribi et anuli nostri inpressione sigillatam manu propria subtus firmauimus. Signum domini Ottonis Imperatoris augusti. (Monogramma.) Poppo Cancellarius ad uicem Willigisi archicapellani recognoui. Datum III. idus Junii anno dominice incarnationis DCCCCLXXV. Indictione III. anno uero regni domni imperatoris Ottonis XIIII. Imperii autem VIII. Actum Erfesfurt In Christi nomine feliciter. Amen.
Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 61
Original dating clause: III. idus Junii
Editions:
- Mon. boic. XXXI. I. 223. Nr. 115. ex lib. cop. patav.
- Urkundenbuch von Kremsmünster, pag. 26. Nr. 15.
Language:
Places
- Erfurt
Kremsmünster, Stiftsarchiv, Urkunden (777-1894) 0975 VI 11, in: Monasterium.net, URL </mom/AT-StiAKr/KremsmuensterOSB/0975_VI_11/charter>, accessed at 2024-11-25+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success