useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (777-1894) 1099 IV 30
Signature: 1099 IV 30
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
30. April 1099, Regensburg
K. Heinrich IV. stellt dem Kloster Kremsmünster einige ihm von dem Bischofe Christian von Passau entzogenen Güter im Traungau etc. wieder zurück.
Source Regest: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 122
 
x
IN nomine Sanctae et indiuiduae Trinitatis. Henricus divina favente clementia tertius Romanorum Imperator Augustus. Quoniam divino munere confortati justum esse novimus ac salutiferum, quod Ecclesias Dei sub nostro sitas imperio misericorditer respiciamus et eas justa potentia de manu impiorum hominum, qui eas miserabiliter lacerant et opprimunt, eripiamus, dignum duximus, ut tam salutifero operi vigilanter insudare studeamus. Igitur ad omnium Christi nostrique fidelium notitiam pervenire volumus, quod caussa Dei et remedio animae nostrae omniumque parentum nostrorum ac filij nostri Henrici regis salute et digno interventu Rudberti Babenbergensis Episcopi et Hermanni Augustensis electi, Widonis Osenburgensis Episcopi, Friderici Ducis, Burchardi Marchionis et aliorum nostrorum fidelium, insuper ob venerabilem petitionem Adalrami Abbatis praedium Petinpach appellatum et in alio loco alia duo praedia Cotprehtescella et Geroltsdorf nuncupata in pago Trungowe sita ab Episcopo quodam nomine Christiano prius ablata Monasterio Salvatoris mundi Sanctique Agapiti electi Martyris sui, quod Cremsemunster dicitur, et longo tempore injuste ab eodem Monasterio abalienata et a Marchione Liudpaldo et a Comitibus Perngario et Engelberto, qui illa injuste tenebant, judicio et justitia convictis in manus nostras et Tyemonis Pataviensis electi reddita memorato Monasterio Cremsemunster nuncupato immutabiliter restituimus cum omnibus appendicijs, terris, agris cultis et incultis, campis, pascuis, pratis, sylvis, aquis aquarumque decursibus, molendinis, piscationibus, venationibus, mancipijs utriusque sexus, quaesitis vel acquirendis legitime ad praenominata praedia pertinentia, nihil extra dimittentes sed totum ex integro per hoc praesens auctoritatis nostrae praeceptum pleniter in Christi nomine confirmatum donavimus, tradidimus Ea videlicet ratione, ut ex hoc in antea nullus Episcoporum aut Abbatum aut alicujus personae potestas praefata praedia ab usu fratrum ibidem Deo famulantium auferre praesumat, sed fratres inibi Salvatori nostro et electo Martyri suo Agapito die noctuque servientes illa secure teneant atque possideant et Dei omnipotentis misericordiam pro nobis et pro filio nostro rege Heinrico et pro omnibus parentibus nostris incessanter orare non desistant. Et ut hoc verius credatur et per futura tempora a cunctis nostris fidelibus diligentius conservetur, manu propria eonfirmavimus et subter hoc sigillo nostro insigniri jussimus. Signum Domini Heinrici tertij Romanorum Imperatoris invicti. Humbertus Cancellarius vice Archicancellarij recognovit. Data II. Kal. Maij anno Dominicae Incarnationis MXCIX. Indictione V. Regnante Heinrico Romanorum Imperatore Augusto Anno XLIX. Imperante autem XV. Actum est Ratisponae Feliciter. Amen.
Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 122-123

Original dating clauseII. Kal. Maij

Editions
  • Rettenpacher, Annal. Cremifan. pag. 148.
  • Urkundenbuch von Kremsmünster pag. 33. Nr. 26. ex Cod. Frideric. sec. XIII—XIV.


LanguageLatein
Places
  • Regensburg
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.