useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (777-1894) 1140
Signature: 1140
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1140, o. O.
Embricho, Bischof von Würzburg, erklärt auf die Bitte Friedrichs die Brücke zu Wels für die Wanderer mautfrei.
Source Regest: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 189
 
x
In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Ego Embricho per misericordiam dei sancte Wirzburgensis ecclesie humilis minister magnam esse perpendens eterne beatitudinis portionem bona religiosorum uirorum studia supportando promouere, quorumdam episcoporum baioarie et aliorum Christi fidelium peticionem et consilium pro quodam beato viro Friderico videlicet gratranter (sic) suscepi et uoto ipsius in nomine domini per omnia satisfeci. Sancte enim deuotionis desiderio idem prenominatus uir accensus a nobis supplicando expostulabat, ut pontem in uilla Wels, qui tam nostris quam predecessorum nostrorum usibus deseruierat, cum magna tamen et intolerabili exactione et depredatione illorum, qui pontem seruabant, absolutum ab omni teloneo liberum uiantibus permitteremus ea uidelicet condicione et firma concambii cautione, ut ipse de propriis bonis suis tantundem ualens ecclesie nostre restitueret. Ipse uero nichil hesitans sed tam acceptabile deo propositum consummare festinans per manum fideiiussoris sui Herrandi cuiusdam nobilis uiri de Lovpe partem prediorum suorum in balsenze sancto Kyliano martyri secundum beneplacitum totius familie nostre tradidit, quod concambium aduocatus bonorum nostrorum et Lambacensis ecclesie marchio Otacher consuetudinario iure prouincie illius in recompensatione iusti telonei suscepit. Placuit etiam nobis aream quamdam videlicet partem insule, quam domnus abbas Lambacensis Wigand cum assensu fratrum suorum trans flumen sitam causa liberi et pacifici transitus eidem ponti assignauit, pro testimonii cautela hac eadem cartula posteris transmittere. Ad huius ergo concambii confirmationem et pontis continuam libertatem nos quoque adiacens beneficium cuiusdam Bezelini predicto iam fratri in proprietatem tradidimus, cuius fundi est terminus ex una parte inter illud predium, quod quidam nomine Asewinus possederat, in flumen Trunam, ex alia uero parte per regiam uiam a saltu indirectum ad ueterem eiusdem fluminis pontem et infra uiam regiam tria iugera queis concambita cum prato ad supradictum pertinenti beneficium. Et ne aliquis hanc traditionem infringere uel ulla ratione cassare presumat, hanc cartam conscribi fecimus, Quam sigilli nostri impressione et iuris nostri auctoritate corroborauimus. Huius rei testes sunt Liberi: Albwin de Steine, Bernhard de Troune, Beginger de Tumoltesheim, Heinrich de Husrukke, Rudolf de Puollenbergc, Engelscalc de Vra, Roudolf de Wasen et frater eius Engelscalc, Roudolf de Oberndorf, Gunther blanche et frater eius Dietwin, Dietprant de Chustelwanc, Amelpreht de Slagespach, Herrand de Loupe, Manegolt de Volspach, Otto de Ruite, Nendinch de Volspach; Ministeriales S. Kyliani testes sunt hii: Haward de Morenpach, Huc et frater eius Altman de Hage, Billunch, Hartwic, Gotefrid et frater eius Wermout, Dietrich et frater eius Chounrad de Eiterbach, Sigebot et frater eius Chounrad et alii complures. Facta sunt hec anno dominice incarnationis M.C.XL. Indictione III.
Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 189-190
Editions
  • Pachmair, Series Abbat, cremifan. pag. 875.
  • Urkundenbuch von Kremsmünster, pag. 39, Nr. 31 ex cop. sec. XII.


LanguageLatein
Places
  • o. O.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.