Charter: Urkunden (777-1894) 1218 VII 02
Signature: 1218 VII 02
Add bookmark
Edit charter (old editor)
2. Juli 1218, Landshag (heute?)
Bischof Ulrich von Passau überläßt dem Abt Rudolf von Kremsmünster die freie, vom Bischof unabhängige Besetzung der Klostereigenkirche Buchkirchen.Source Regest: Regestenbuch Kremsmünster
Current repository:
Stiftsarchiv Kremsmünster (http://www.stift-kremsmuenster.at)
Stiftsarchiv Kremsmünster (http://www.stift-kremsmuenster.at)
Mit Siegelrest. Material: Pergament
C. In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Vodalricus dei gratia patauiensis ecclesie episcopus. Exemplaris forma ab antecessoribus nostris uiris deo deuotis nobis premonstratur ecclesias dei, in quantum possumus honorare, pauperes christi ecclesiasticis impendiis sustentare atque per eorum suffragia nobis diuine misericordie uiscera dilatare. Inde est, quod nos auctoritate dei patris misericorditer inducti et precibus uenerabilis fratris nostri abbatis Růdolfi fratrumque suorum in Chremise monasterio ex consilio chori archipresbiterorum et decanorum nostrorum benigne concessimus, ut ecclesiam suam Pvochchirichin totaliter iuri et dispositioni eius contraderemus ita uidelicet, ut eadem ecclesia per ipsum et successores eius in omnibus diuinis instituatur, nec de cetero opus habeat, ut de altaris inuestitura uel coram nobis uel successoribus nostris ulla de cetero requisitio habeatur. Ne autem hec concessio nostra ab aliquo successorum nostrorum infringatur aut cassari ullatenus adtemptetur, presentis pagine priuilegium sigillo nostro roboramus et districto anathematis uinculo omnes preuaricatores et contemptores huius traditionis nostre innodamus, dilectores uero et conseruatores huius actionis omnipotentis dei gratie et protectioni committimus. Testes huius actionis: Otto Maioris ecclesie decanus, Hartnidus prepositus et canonicus, Heinricus canonicus, heinricus archipresbiter et canonicus, Marquardus capellanus, Chunradus de heiliginstat, Chunradus notarius, Růpertus plebanus de talheimin, Chunradus plebanus de Půchirichin, Heinricus de scowenberch, Heinricus de winisperch, et frater eius Wernherus, Rudgerus biber et Sighardus frater eius, Arnoldus biber, Gundacher chraier et Otto de ebilsperch, Heinricus de Trůna, Vlricus de dahsperch, Otacher de stein, Liutoldus dapifer de scowenberch, Otto de Galspach, Chunradus spisaer.||
Datum apud Lantshabe vj nonas Julii Anno Incarnationis domin M.CC.xvjjj. Indictione vj. Pontificatus uero domini Honorii pape Anno JJ Feliciter Amen.
Datum apud Lantshabe vj nonas Julii Anno Incarnationis domin M.CC.xvjjj. Indictione vj. Pontificatus uero domini Honorii pape Anno JJ Feliciter Amen.
Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 596-597
Original dating clause: vj nonas Julii
Editions:
- Urkundenbuch von Kremsmünster, pag. 75, Nro. 58.
Language:
Places
- Landshag (heute?)
Kremsmünster, Stiftsarchiv, Urkunden (777-1894) 1218 VII 02, in: Monasterium.net, URL </mom/AT-StiAKr/KremsmuensterOSB/1218_VII_02/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success