Charter: Urkunden (777-1894) 1235 VI
Signature: 1235 VI
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Juni 1235, Wels
Kaiser Friedrich II. bestätigt auf Bitten des Abtes Heinrich von Kremsmünster sein (eingerücktes) Privileg, gb: 1217 Juni 14, Passau, und setzt auf dessen Übertretung eine Strafe von 30 Pfund Gold, wovon 15 dem Fiscus, 15 dem Kloster verfallen sollen.Source Regest: Regestenbuch Kremsmünster
x
In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Fridericus secundus diuina fauente clemencia Romanorum imperator semper augustus, Jerusalem et Sycilie rex. Si iustas peticiones fidelium nostrorum et eorum maxime, qui diuinis intendunt obsequiis, clementer admittimus, excellencie nostre duplici commoditate consulimus, dum per id apud regem regum in futuro speremus meritum et hic apud homines laudum preconia mereamur. Vniuersis igitur fidelibus nostri imperii tam presentibus quam futuris uolumus fore notum, quod H. uenerabilis abbas monasterii Chremsmonasteriensis fidelis noster maiestati nostre supplicauit attente, ut innouacionem atque confirmacionem, quam Fridericus dux austrie et Styrie dilectus princeps noster ipsi monasterio fecerat super remissione facta eidem a L. dilecto principe nostro quondam patre suo uidelicet de omni pensione, exactione et aliis seruiciis quibuscunque, quocumque nomine censeantur, que ex aduocacia ipsi monasterio in Chremsmvnster in hominibus, redditibus et bonis quibuscumque poterunt prouenire ita, ut nil utilitatis ipse in eadem aduocacia sibi reseruauerit excepto, quod ..... talenta ei nomine dicte aduocacie in purificacione beate uirginis Marie annis singulis soluerentur, hoc eciam addito ab eodem, quod aduocacia predicta ad alias manus per se vel per alios heredes nullo modo conferatur, sed sibi et heredibus suis reseruetur nomen aduocati in ipso monasterio ita, quod nec ipse nec officiales sui uel iudices aliqui aduocacionis iure uel nomine in hominibus aut quibuscunque bonis monasterii ipsius exactionem faciant aliquam uel ullum exinde percipiant emolumentum aut seruicium, sed tantum soluantur ei.... talenta in Purificacione beate Marie singulis annis, sicut dicto quondam patri suo hactenus soluebantur, secundum quod in priuilegiis inde confectis ab eisdem principibus nostris plenius continetur, ratam habere et ea omnia, secundum quod dicta priuilegia continent, concedere et confirmare de nostra gracia dignaremur. Nos igitur supplicacionibus eiusdem abbatis pie et fauorabiliter inclinati dictam innouacionem et confirmacionem a predicto Fr. ipsi monasterio factam super remissione pensionis et exactionis et aliorum seruiciorum, ut supra dictum est et in prefatis priuilegiis continetur, ratam et firmam habentes ea omnia, que dicta priuilegia continent, eidem monasterio de gracia nostra concedimus et perpetuo confirmamus salua imperiali iusticia. Statuimus igitur et imperiali sanctimus edicto, quatenus nulla decetero persona alta vel humilis, ecclesiastica uel mundana sepedictum abbatem et monasterium contra presentem concessionem et confirmacionem nostram aliquatenus audeat molestare. Quod qui presumpserit, triginta libras auri pro pena componat medietate fisco nostro et medietate parti lese soluenda. Ad huius autem concessionis et confirmacionis nostre memoriam et robur perpetuo ualiturum presens priuilegium fieri et sigillo maiestatis nostre iussimus communiri. Huius rei testes sunt: S. Ratisponensis episcopus imperialis aule cancellarius, frater H. magister domus theotonicorum, Comes Heinricus de Greifespach, Comes Chvnradus de Wazzerpurch, Comes de Svlze, Heinricus marschalcus Bapenhaim, Ramvngus de Leamerstain, Heinricus de Rosenstain, Eberhardus de Waltse, Heinricus de Ror, comes Hermannus de Orlamvnd et alii quam plures. C. Signum (L. M.) domini Fr. secundi dei gracia Romanorum imperatoris et semper augusti, ierusalem et Sycilie regis. Acta sunt hec anno dominice incarnacionis M°CC°XXX°.V. mense Junij, indictionis yjjj, imperante domino nostro Fr. dei gracia inuictissimo Romanorum imperatore semper augusto, ierusalem et Sycilie rege, anno imperii eius XV° regni ierusalem X. regni vero sycilie XXX°vjjj. feliciter Amen. Datum apud Wels anno, mense et indictione prescriptis.
Source Fulltext: OÖUB 3 (Wien 1862) S. 28-30, Nr. 26
Original dating clause: mense Junij
Editions:
- Urkundenbuch des Stiftes Kremsmünster, Nr. 63.
Language:
Places
- Wels
Kremsmünster, Stiftsarchiv, Urkunden (777-1894) 1235 VI, in: Monasterium.net, URL </mom/AT-StiAKr/KremsmuensterOSB/1235_VI/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success